Latin
136.5 to 136.8
Conrad Gessner, De chirurgia 136.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
In callosis, aegrè cohaerentibus, cuniculosis, nimium sordidis, ex cinere ficus, tithymalli alijsque id genus lixiuium sit, quo quotidie sinus perfunduntur. Cancerosa adimit, quae è sansa. i. oliuae nucleo comparata est. Aqua è larigna destillata, &resinis eiusmodi detergendo idonea est. Melicrati, &eorum quae mel uel saccharum recipiunt, modus est, ut sit decupla, sexcupla uel octupla aqua, dilutiore uti opor tebit, cum iam purior sinus est: in sordidiore acrius conuenit. In ulcere satis exposito linteolum prius insuccatur, leniter exprimitur, insinuatur cauo: humidiori, exactissimè triti puluisculi insperguntur. Sicciori &quod sorde offarctum est, emmota uel sine tiltis pharmaca mollia imponuntur: ex quo bene carminato uel lere, os ulceris obstipandum est: deinde superponenda mollis spongia, uel quod Syriaca &iam uulgari lingua cotton appellatur. Alioqui linteo aliquoties in se conuoluto, tota ulceris regio contegenda est. Atque haec omnia uino inculcabis, &expressa inijcies. Postremò artificiose colligabis. Omninò tamen cauendum erit, ne quid durius aut grauius ulceri incumbat. Postea uerò quàm tempus re dierit, in quo uincula soluantur, atque reuellantur indita cathartica, recognoscen dum sedulò, quanta qualisque sordes fuerit. Si enim minor appareat, bene est. O. ptimè uerò si durum ulcus est, &iam aliquid carnis succreuit. At si solito magis sordescit, ita distinguendum est. Nam si cauitas maior, nouus calor &dolor affuerint, id acriori medicamento attribues. Temperabis ergo cerato rosaceo, si maior calor est: si uerò flaccidum ulcus apparet, myrtino. Quòd si nihil horum extiterit, magis tamen obsorduerit ulcus imbecillius catharticum adiecto melle temperabis. Et si humidius, siccantem pollinem sine mollibus insperges. Aliquando uerò nimium siccando, &contractum &exuccum ulcus reperies, qua in re siccantia humido dilues. In summa: iustam pharmaci qualitatem aestimabis, si purum ulcus inde redditum est, si naturaliter sentit locus ulceris, qui sen su praeditus est: si modicè rubet, ac nimium neque siccus neque humidus est. At quicunque sensu caret, si non naturaliter sentit, si nimium aut aridus aut Vermiculantia ulcera.