Latin
142.5 to 142.8
Conrad Gessner, De chirurgia 142.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
una: in serpente ulcere, &humore fluido, uteris arido. In cancro et struma cum rosaceo subiges: bis in die commutatur. Atque haec ferè materia septicorum est, quam exuras, eluas, cerato &alijs tempera re possis. Elleboro magna uis inest contra callos, fistulae iniectus, ad tertium diem callum adimit. Callus, dura quaedam est, &compacta caro, unde pars stupet, albicat, nec expirat, ἐκτυλωτικὰ sunt, quae callos detrahunt. Oppugnantur calli, primum quidem malacticis: deinde causticis: postremò igne &ferro: unguibus eraduntur, lacerantur scalpris, excinduntur cultris ad uiuum, &si quid reliquum sit, caustico remedio absumitur, uel candente ferro inuritur: sed fluxio reprimenda, prius quàm execetur callus. Exciso callo tepida fouendum, tum abluendum aqua, ubi alumen diffluxerit. Repurgandum melle &aerugine, si qua sordes extiterit. Ectilotica sunt: scilla cocta, &cum calce trita, nitrum, sal, torrefacta: faex cremata ueteris acrisque uini uel aceti: cortex salicis ustus, &aceto pistus. Vsta calx cum pueri impubis urina: aerugo melli, sali, thuri aequaliter mista. Laser aut calx cerato irino uel lugustrino excepta: Testa, terraque furnaria, pumex crematus ex aceto, trita, nasturtij farina aqua subacta: bdellium pingue cum melle: ammoniacum aceto fusum cum pari aerugine. Radix lilij usta in cinerem: aerugo cocta, laeuigata: amygdala è melle trita. Squammae unc. I. aeruginis drach. dus duę cerati lentiscini, uel myrtini, unciae octo, plus minusue: harpax cum modica aerugine. In hoc genere laudatur oleum lentiscinum, quia praeterquàm quod mollit &digerit, etiam astringit, repellitque quibus omnibus difficilia ulcera cum oris induratis egent. Terebinthinum similiter &mastichinum quaeque si milia sunt. ἐκτυλωτικὰ &σηπτικὰ ijsdem rebus quibus amyctica excipi possunt, uisco &alijs. Satis profecisse putes, cùm suis marginibus uitiosum corpus à sano excesserit. Quod si septis nihil effeceris, ad escharotica, ignem, &cauteria ueniendum, atque omninò uis pro magnitudine &contumacia ulceris adhibenda est. Escharotica ex septorum materia conficies, sed ut firmor trahatur crusta, è metallicis acribus miscendum erit, quod fit crassa &astringente potentia. Qualis est cadmia, chalcitis, chalcanthum, quae per se cruda, trita, &saliua hominis, uel aceto capta, crustam contrahunt. Eadem usta leniora quidem, uerùm escharotica. Septa miscentur, cùm altius imprimenda crusta. Celerius operatur ignis, &melius si ęgri perferunt. Atque is non uno modo adhibetur.