Latin
142.9 to 142.12
Conrad Gessner, De chirurgia 142.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Conceptus aqua feruida, ligneo tubulo, canali, penna scriptoria inducitur, extrema parte in ęqua bilem circulum circumscripta, quę clauos, uerrucas, &similia quae urere oportet, includat: altero extremo dehiscente, aqua feruens, plumbum fusum, nitrum, &si milia illiquantur: dum uim suam unà collabens ignis satis impresserit. Alioqui la na mollis, specilli nucleo alligata, feruente oleo uel butyro intingitur, atque ita imprimitur. Fortius est, si uel è uitriolo, uel antimonio, &uocato sublimato, aliisque id genus, oleum fuerit extillatum. Quidam nucali testa, uoluta cochleę &oui urunt posteaquàm igne incanduerint. Alij radice Aristolochiae, gentianae, stru thij, ramento myrti, buxi, &similium, cauteria effingunt. Oportet igne contineri, dum extrema parte carbunculent. Vstione arabica ueteres, ut post etiam recen tiores, usi sunt. Auro &argento lenius: aere &ferro acrius inurunt. Cesim punctim cauteria imprimuntur: adiguntur longius &latius, &in circulum circumferuntur: uno loco uel pluribus: semel ac sępius: ut natura rerum, partium &Ex quo uariae cauteriorum formae afcorporum sustinet, &uitia requirunt. finguntur. Locum igni circumscribere oportet, nucali testa uel re simili, quae suis marginibus constans, pateat in medio: Cerato rosaceo: lana uino tincta muniendae sunt uicinae partes, ne iusto latius euadat ignis uiolentia. Alioqui splenijs imbutis, oui candido, muccagine psyllij: cerusa è rhodostagmate lota, refrigerante succo &ijs omninò quae αφλεγμαίνοντα Graeci uocant. Crusta non statim detrahenda: sed nutare prius oportet, ac ueluti maturitate sua excidere. Alioqui uis afferri solet: profundum ulcus relinquitur: dolor, fluxio, phlegmonae irritantur. Tempestiua deduci potest butyro &rhodostagmate loto farina tritici in porri uel rutae succo. Lenticula cocta &cum melle mista, foliis oleastri cum melle litis, sulphure trito ex oleo, contusis nucum interaneis, porri folijs saliua tinctis, &in mollioribus lacte cum melle cocto: albo stercore canino, cinere ustarum hirundinum, &minoris centaurij: humano stercore sic cato, crematis cochlearum terrestrium carnibus. Chalcite trita &subtriplo melle uel chalciteos unc. I. ireos semuncia per se tritis aut cum melle.