Latin
143.5 to 143.7
Conrad Gessner, De chirurgia 143.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quae ex hydrargyro fiunt, pręcipitatum, sublima tum cinabrium, brassicae succo, solani, limonum, &similium attemperant. Licet etiam, quod ueteres factitarunt, non tribus, sed triginta &quadraginta diebus terere in sole sub canicula, bis mutata aqua. Et ut sunt corpora &uitia, ita magis minusue acria comparari possunt: nec lotura solùm sed ustrina &mistura diluuntur. Minium è micis metallicis, è sterili gleba plumbi, è cerusa usta, quod alij syricon alij sandicen uocant, ad epulotica potius referendum. Quod uerò è sulphure &hydrargyro factitium est, in causticis censeri debet. Vsurpant praeter haec, aquas fortes, &ut dicunt Alchymistarum. Salis ammoniaci, auripig. rubri &citrini, cuperosae, aeruginis ana trita in alembicum uitreum bene stipatum luto, &undequaque clausum deponantur, &ita extillentur lento igni, quod primum fluit, uel abijcitur, uel in alembicum repetitur. Ignis augetur duplo: quod secun dò stillat, fideliter reponitur. Alij ex aluminis rotundi, uitreoli Romani ana lib. 1. salis nitri aut si defit crematę fęcis aceti sesquilibra aquam eliciunt, haec callosis naturis idonea sunt, suspecta in naso, labris, palpebris, digitis aut pudendis, mollibus atque exiguis partibus, ubi uena, neruus, arteria insignis est: ac primùm quidem minimum sit, quod imponitur: deinde ut res exigit, augeatur. Ali quando cerato rosaceo, unguento albo, dialthaeas, &similibus mista retunduntur: muniunt uicina: doloribus medentur ut prius. De dolore.