Latin
143.1 to 143.4
Conrad Gessner, De chirurgia 143.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Calcem uiuam modò melle, modò sapone incorporant. Cantharidum uentres fermento cogunt uel sepo: sed à cantharidibus urinae metuitur: Nam &hae illitae capiti id genus uitij inferre possunt, cui malo gargarismus &insessio è lacte succurrit. Eadem quoque parata è paregoricis. Septa adipe uel sebo excipiunt. In adipibus septicus est è ranis uiridibus, quas in arboribus uenantur. Quae sequitur ex quinto de compo. pharma. κατὰ γένη transtulerunt: Malicorij drach. 10. Aristoloch. rotundae, gallae, drach. 8. aluminis scissilis, aloes ana drach. quatuor, myrrhę, chalcanthi (uitreolum uertunt) drach. 2. thuris drach. 4. Exedunt sine morsu: Sandarachae . i. arsenici rubri, auripigmen. ana drach. 2. calcis uiuae, drach. 4. mannae thuris tantundem: tritis utitor: Sic enim Galenus. Recentiores hoc mo do: Calcis uiuę lib. I. auripigmenti rubri &citrini, alcali, acaciae, ana lib. dimi. trita uniantur cum capitello. Est autem alkali, sed niger quem è quercu, corylo, arundinis trunco, carbunculatis &aqua dulci uel marina coctis ueteres fingebant, nunc è brassica marina, betis, &nitrosis rebus comparari potest. Alioqui tor refactum salem cùm hydrargyro, tandiu pistillo uolutabis, dum sal nigrescat. Alij aliter alkali interpretantur. Capitellum ita fit: Calcis uiuae, salis ammoniaci, ana lib. I. trita subigantur lixiuio è fabaceis scapis. Deponuntur olla quae à fundo hiet angusta rima: aliud figlinum subijcitur, in quod paulatim lixiuium diffluit: sed uas utrinque statim initio defodi terra opus est, ubi septem dies persistet. Cathaere ticon, septicon, &lene escharoticon capitellum est. Alij tres partes cineris faba ceorum, unam uiuae calcis, subinde perfundunt aqua, identidem conuoluunt, et per quasillum rarum transcolant. Rami ficulnei cremantur, cinis aqua maceratur, qui ubi in aquam uim suam demisit, exprimitur &abijcitur, nouus aliquoties re uocatur. Eodem modò è ramis tithymalli &causticis cineribus lixiuium parari potest. In quo spongia subinde mersa apponitur. Alia capite de epuloticis: In humido ac sordido ulcere, pingui abstinendum: arida insperguntur. In calloso, &squallente malo arida pingui excepta adhibentur. Septica faciunt Arabes quae à Graecis descripta sunt, &alterum genus relinquunt: quod humido calore cum foetore partes corrumpit.