Latin
BAROLITANI ARTIVM ET
Conrad Gessner, De chirurgia 148
Unproofread scanNot analysed yet
BAROLITANI ARTIVM ET MEDICINAE DOCTORIS CELEBERrimi, Compendium Chirurgiae. Marianus Sanctus Barolitanus ad Senatum Barolitanum. ECREVERAM PATRES ATQVE SENAtores potius silere quàm hic aliquid adtentare, existimans me obstrepere magis, quam aliquid ornatè concinneque dicere posse. Quis enim esset tam in dicendo instructus, aut eloquentia callidus, vt non vacillet ac frigeat, cum vestra vndique ora tam attente dicen tis verba trutinantia circumspexerit? Quae mihi nunc tam placida, tamque benigna sese offerunt, vt quasi ad dicendum hominem non solum balbutientem; verùm etiam &mutum hortari videan tur. Quare ergo patres à vestra humanitate &benignitate impulsus, hunc locum (licet indigne) ascendere ausus sum, illum imitans, qui in medium harenae ad pugnandum euolabit. Ve rum antequam locum destinatum conscendat, arma, &sui defensorem (ne quid ibi iniuriae illatum sit) parabit &constituet, maxime si nunquam aliâs inimicum ad cruentam pugnam compellauerit. Hoc idem mihi faciendum censeo, cum arma &loca, in quibus certamen erit ineundum, comparaui, quae aggredi liberè adhuc non audeo, quando sine defensore iaceam, &multum horream: cum mihi consideranti succurret, non solum esse à me certandum cum inimicis, verùm etiam &cum amicis. Vnde ego, ne desertus ab omnibus uiderer, vos Patres atque senatores mei certaminis defensores paraui, vt authoritas vestra me vbique locorum ac gentium tueatur, cui haec mea praeludia sanctè pieque dedicaui, animo quidem non extorquendi (quod plerique faciunt) sed quam erga me voluntatem habueritis considerandi: quae si (vt arbitror) meam non fefellerit opinionem ad maiora animum capessenda inuitabit. Nunc verò pro nostra aetate haec munuscula, nostras inquam lucubrationes suscipere non dedigna bimini. Quae (vt spero) si fronte hilari, animoque iocundo (sicuti consuestis sem per omnia facere) in vestra authoritate suscipietis, aliorum animos excitabitis, meque haec vobis munuscula porrigentem sentietis omnia, quae pro vestra vestrorumque commoditate ac vtilitate erunt, sedulò esse consecuturum. Dixi. loannes Anthracinus Maceratensis artium &medicinae Doctor ad Lectorem. VPERIORIBVS annis (praestantissime Lector) aetati nostrae quàm plurimum gratulabar, quòd clarissimus chirurgus Magister loannes de Vico Ligur nouum edidisset opus in chirurgia, quod copiosam inscripsit: quale admirari omnia secula poterunt.