Latin
BAROLITANI ARTIVM ET
Conrad Gessner, De chirurgia 149
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc iterum aetati nostrae gratulandum &gaudendum censeo, quòd praeclara quaedam ingenia surgunt, quòd literatissimi quidam homines indies magis elucescant. Siquidem Marianus Barolitanus superioris magistri loannis discipulus &alumnus, &qui nos etiam Romae per plures annos in theoricis audiuit, &mirifice profecit, pręter alias disciplinas professioni chirurgicae tantum incubuit, ut nouum opusculum, quod elegans &apprime conspicuum omnes inspicere possunt, ipse etiam ediderit, permultaque (ni fallor, ut perspicaciores sunt iuniores omnes) egregie adin uenerit. Quae nostro huic &futuro saeculo maxime conductura (Lector elegantissime) comperies. Hunc itaque libellum dilucidum, breuem, &omnibus canonibus, multisque secretis refertum, quisque sibi comparare studeat: Vnde profectò plurimum lucri, honoris, &gloriae huius artis professores consequi facillime poterunt. Vale foelix.