Latin
156.1 to 156.4
Conrad Gessner, De chirurgia 156.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
MARIANVS. Vplicia quidem uulnera esse cum in literarum ludis uersaremur, mi Iuli, uosque caeteri fratres, accepimus. Quae inter se nomine ita differunt, sicut unius cura ab alterius curatione differt. Quorum alterum est simplex, alterum uerò compositum. Simplex enimuerò uulnus est illud, in quo non est substantiae deperditio, &una tantum intentione curandi curatur, &consolidatur. De qua nullam ob facilitatem faciemus mentionem, cum &mulieres hac nostra tempestate huiusmodi uulnera medicentur. Illud autem, quod compositum nuncupatur, est, in quo fit deperditio substantiae, ac plures intentiones curatiuas sibi maximè uendicat: sicut est diuisum continui consolidare, &quod ab eo deperditum est, instaurare, &si quid apostematis intumuit, curare. Quorum quaedam necessariò mortalia esse dicimus, quaedam sanabilia. Dicemus ergo, quae letalia esse nominauimus: &à corde tanquam ab arce totius Dicimus igitur omnia corporis nos incipere non absonum à ratione existit. Nam, ut Auicenna reuulnera substantiam cordis offendentia, esse mortifera. fert, cor non patitur (uita durante) continui solutionem. Et propterea ut uno ore omnia intercludam, quae ad uitam necessariae uirtuti impedimentum obijciunt, hominem ad Acheronta sine uiatico emigrare hinc cogunt. Sicuti uulnera substantiae cerebri adhaerentia, tracheae arteriae, meri, pulmonis, hepatis, fol liculi fellis, diaphragmatis, stomachi, splenis, intestinorum gracilium, renum &uesicae. Et ferè omnia intrinseca periculosa sunt, quoniam ab extrinseco aëre ipsa alterantur, &spiritus offenduntur, ac etiam uirtus, quę humanam naturam so let fulcire, destruitur. Et ratio autem istorum mortem fouentium est, quòd cum sauciuntur difficillimè ob continuum motum cicatrizantur, cumque hoc illis de negetur, sua officia uitae necessaria perficere nequeunt. Restat denique, ut de illis quae musculis accidunt, aliquid delibemus, cum non sint minoris ęstimanda, quàm praedicta in quibus manifesta claraque consistit mortis significatio: in his uerò digna prophetis &hominibus deorum numine lymphatis prognosticatio. Nam saepe id solent commentari, quod tabidus anguis in herbis latitans, ut plurimum erranti homini facit. Aut enim transeuntes momordit, aut eosdem pallore concussit.