Latin
156.5 to 156.8
Conrad Gessner, De chirurgia 156.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Iccirco mi facundissime Bernardine, uosque mei dilectissimi de illis paululum ratiocinemur: ne nos sic non opinantes ducant falso gaudio, &inde inter oscitandum opprimant. Xcogitemus ergo uulnera, quae à tribus digitis suprà uel infrà secundum Eiuncturas musculorum capiti ac lacertorum occurrunt, esse ualde periculosa. Neruorum quoque puncturam propter eorum sensum &communitatem, quam cum cerebro habent, spasmi solere esse generatiuam. Vnde illud diuini Hippocratis certificatur: In uulnere spasmus superueniens, ut plurimum mortale. Quae quidem uulnera in istis locis non omninò contemnenda sunt. Nam &medico dedecus parare solent, nisi cautè astantibus de huiusmodi ipse prognosticetur. Quod mihi iam contigisset, cum uitam promitterem uni uulnerato per tres digitos à genu sursum: nisi me admonuisset magister meus loannes de Vico lanuensis, cui quantum debeam, non ualeo aestimare. Nam si pro illius commodo uitam meam (qua mortalibus nihil charius est) dilapidarem, nullam suorum erga me meritorum partem attingerem. Quoniam si singula, quae in me ab ipso prouecta sunt, commemorare uellem, prius Titan suos anhelantes equos à currum disiungeret, quàm ego finem illis imponerem. Redeo unde quasi eram delapsus: cum uitam ui sponderem, his me uerbis secretè clamque domesticis interpellauit, uirtute consentiente, nulloue in uulnere apostemate emergente, aegrotoque quiescente ac si nihil perpessus esset: Perpende rationeque discurre, mi Mariane haec signa, quae in huiusmodi uulneribus spasmum inducunt. Cum hic nihil tumoris emineat, malum hercle nuncium affero, quod ex longa experientia nactus sum. Nam materia, quae ad dolentem locum fluere deberet, in neruis imbibitur unde spasmum affore uideo. Quòd si non multa materia (nam idem multa facit) defluxisset ad locum, mihi bonae spei de infirmo nuntium afferret. Id quidem significaret materiam neruos relinquere, &foras aduentare. Et quoniam illud usque intus sopitur, malum de ipso fore concipio. Quod quidem mirabile dictu fuit.