Latin
FRANCISCVS
Conrad Gessner, De chirurgia 160
Unproofread scanNot analysed yet
Nam rarò dantur ipsa simplicia, circa quae si paululum aliquis fuerit hal lucinatus, ad Acheronta aegrotus cogetur obuium afferre, sine uiatico. Idcirco ne nobis eueniat, ut inscij dicamur, huic negotio aliquantulum operae tribuamus, quod uos me esse exoratum uolebatis. Verum cum incepero, ne quis uestrum me audeat interpellare, nisi ubi fortè fuerit ad uestram intelligentiam necesse percontari. IOANNES. Eloquere, cum nos huic tuę sententiae faueamus, uerum diffinitionem, quae maximè nobis cordi existit, non omittamus.