Latin
160.1 to 160.4
Conrad Gessner, De chirurgia 160.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
MARIANVS. OLerique omnes, qui de hac re consultauerunt, magis quàm opus esset practicam tibus, promulgauerunt. Ac etiam quae philosophantibus aliquando obscura fuerunt, maxima cum diligentia inseruerunt obscurę promulgationi. Illud exco gitasse magis uisi sunt, ut uiuacis ingenij uires ostenderent, quàm hominum igna uiae consulerent. Forsan ea tempestate quis dicet diligentiores extitisse homines, quam sint in hoc saeculo pręlijs, cędibus, obcęuisque delectationibus turbulentis simo. hac equidem ratione ductus ea tantum hauriam, quę huius disciplinae sitibum dorum sitim extinguant, eorumque desiderium reprimant, nec futili inanique aure hominum sententias, sed utilitati aegrotantium, &practicantium cupiditabus accommodabo: ut inde uenari possint commoditatem, qua mendicis, egenis, pau peribusque auxilientur, &auaros diuites expilent. Ex quo uos ulceris diffinitionem, quam modo me rogastis, non omittendo foeliciter auspicabimur. St enim ulcus continui solutio saniosa cum putrefactione tempore facta. Ge nerantur autem ab exituris, ut placet Auicennae, exulceratis, pustulis agitatis, &uulneribus malè tractatis. Vnde uulnera cum primum, sicuti noster princeps asserit in primo ulcerum in uniuersali, debitum digestionis, abstersionisque tempus transierint, &adhuc saniosa tabidaque extabunt, non uulnera, sed ulcera erunt appellanda. Ex quo sequitur, quod omnis continuitatis solutio, quae pus siue uiruientiam expuet, ulcus certe nominabitur. Quorum quaedam à caliditate, quaedam uerò à frigiditate nutriuntur. Ea quidem, quae cum rubedine in circuitu &pruritu reperiuntur, à calido humore manabunt. Quę autem latas habe bunt radices, &sine pruritu, &eorum color non erit in rubedine eleuatus, frigidae erunt complexionis. Et ulcerum quidem quaedam sunt sine timore, &quaedam periculosa. Sunt autem periculosa omnia, quae saniem cum deberent generare, non generabunt, ac etiam cum apostemosa erunt, &illorum apostema sine ratio ne occultabitur. Nam si cum ratione euanesceret, illud erit beneficio alicuius medicaminis hac operatione utentis. Nam si absque ratione eliquesceret, illud boni nihil portenderet, sed mali non parum, sicut spasmum, &rationis permixtionem. Quamuis etiam sint ulcera, quae huiusmodi habeant producere effectum, ueluti sunt dorsalia, neruosa, geniculosa, &coxalia, &quae maximè cum nucha seruant affinitatem, ut ibidem Auicenna refert.