Latin
160.8 to 160.10
Conrad Gessner, De chirurgia 160.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
Et quae iterum relaxantur, sunt, inquibus generatur caro ante completam mundificationem, ut idem Auicenna docet, quoniam non munda ibi superfluitas occultatur, quare oportet iterum corrumpatur continuitas proueniens secundo: &propterea fistulae existimantur quorum ulcerum genera quinque sunt capitalia, scilicet, Virulentum, Sordidum, Cauernosum, Putridum, &Corrosiuum. Sed antequam istorum curationes pertractemus, aliquantulum consentaneum esse uidetur, ut accidentia, quae nobis curam impediunt, computemus. Quo facto ad uniuscuiusque generis curam reuertemur, quoniam nisi accidentia corrigeremus, quae maximam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est, ut recitat Aristoteles in primo de anima, nunquam uictoria pugnando obtineremus, cum ipsa cura se teneat ex parte materiae &accidentium. Vnt autem ulcerum accidentia sanguinis haemorrhagia, Caro superflua, LaObia ostracosa, Dolor, Apostema, Durities, Putrefactio, Os corruptum, Varices, &Rotunditas. Quorum unumquodque sibi suam uendicat curationem, quae si fortè petenti denegaretur, uel nos inius duceret, daturos unicuique suum, uel nunquam foedera, nisi debito soluto, nobiscum contraheret. Igitur ne tanquam rei ad ius trudamur, uel tyrannide criminemur, dicamus quomodo istis satisfaciemus: &à sanguinis fluxu exordiamur. Xcogitaueram nempe inter loquendum, nunquid curriculo esset pertranEseundum, quod modo de sanguine loquemur, an esset in eo passim insistendum. cum multi authores, qui de hoc ipso scripserint humanę uitę sanguinem thesaurum appellauerint. Ego autem ni ab eorum fontibus poculum, quod ita sitibundus sorpsi, tam cupidè hausissem, quo nomine nominandus esset, non facile inuenissem: Cum illud non uenis lateat, ut sic tantum eo natura sicuti auari defosso auro gau deat: sed cum sitibunda membra sitiuerint, quod unicuique satis esset impartiretur pro illorum conseruatione &alimento. Hoc cum tam auidè natura custodiat, afferamus laboranti subsidia, ut rectè, cum opus fuerit, officio fungatur suo.