Latin
161.1 to 161.4
Conrad Gessner, De chirurgia 161.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quid crudelius, quidue inhumanius esset illo, qui cum aliquem ope, auxilio, con silio tueri debeat, desertum esse patiatur? Idcirco ne aliquando eueniat, quod ipsa de nobis iure conqueratur, sub uno genere duplicem speciem constituamus, ut facilius cognoscatur, quonam medicamine indigeamus, cum sanguis praeter naturam emanauerit Mnis enim fluxus sanguinis mi iucundissime FRANCISCE solet euenire Caut à causa antecedente, aut à primitiua. Quarum antecedens in praesenti nego tio à nobis dimittatur, ne forte, cum nostra limina transcenderimus, in aliena temerè irruamus, unde merito postea tanquam fures detrudamur. Vt ergo dedecus istud omni conamine declinemus, tantum fiet nobis sermo de eo, qui causa primitiua uenas reliquerit. Est autem sanguinis haemorrhagia aut ex recenti continuitatis discissione, aut ex illius putrefactione. Ex discissione inuenimus sanguinem à uenis resudare, aut inde defluere, aut saltim deserpere. Sudat enim uena sanguinem, cum à proprio tegmine detegatur, unde ipsam amicire statim iudica mus oportere, ut quod immiti ferro fuerat deuastatum, facili medicamine recuperetur. Illud autem condecenti sutura comparemus. Si uerò sanguis ille refractis obstaculis effrenitabit, aut leni, mitique incessu gradietur, aut tolutario passu suos moueri gradus nitetur. Si autem leniter placideque incedet, à uenis hercle ipsum subrubeum ac grossum exire uidebimus. Sin uerò tolutim proficiscetur, &rube us, spumosus, clarusque foras prodiret, arterialis esse iudicabitur. Pro quorum cu ratione haec primo considerare debemus. Nunquid uena tota transuersaliter, aut secundum partem incisa fuerit. Cum uerò totaliter intersecta fuerit, pro illius cura hunc ordinem tenebitis. Verum animaduertere quaeso fratres secundo debetis, ut primae considerationi hanc etiam subnectatis, ut benè pensiculetis plaga profunda ne, an superficialis facta fuerit. Si uerò planum, id est, superficiem tenebit, incarnantia applicabitis, quae talia erunt: Recipe sarcocollae, myrrhae, aloes hepa ticae, sanguinis draconis, thuris, masticis quantum uobis uidebitur oportere, quae omnia ad placitum ualebitis dosare, prout aegrotantis complexio desidera bit. Sicque huic sanguinis haemorrhagiae, quae multotiens nobis solet esse molesta, obuiabitis.