Latin
161.5 to 161.7
Conrad Gessner, De chirurgia 161.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quo medicamine in uulnere proiecto stupeos glomerabitis plu maceolos, quos albumine oui cum puluere boli armeni conquassato imbibitos super plagam ordine componetis. Qui quidem erunt tegendi panno linteo in eodem albumine madefacto, seruata denique concedenti ligatura, ne dolorem inferre ualeat. At si profunda fuerit, accurata animaduersione censebitis, nunquid si profunda sutura facta fuerit, potens erit meatum illum oppilare. Quod si ratione comprobabitis suturam nullo modo dimittetis, quam postea sequetur linteus pannus infusus in albumine cum puluere modo dictis, nullo posthabita modo idonea ligatura, quae quantum interdum operetur, solum istud natura considerat. Verum si sutura ipsa non profuerit, hunc prosequimini ordinem, quo semper usus sum, &mihi &aegrotantibus benè successit. In primis itaque uulnus uino styptico lauabitis, &hoc duplici de causa, una quidem causa est loci confortandi, altera uerò, ut uisui nihil sanguinis obstaculo siet, ne ualeat aeque bene speculari: ubinam medicamina erunt applicanda: deinde totam à uulnere matrem sanguinis studiose uerretis, ne ibi diu consideat. Nam quantus sit illius teter &putridus odor, mox naribus percipietis. Cum uerò ab hoc negotio eritis soluti, alterius statim laboris cura uos suscipiet, ne segnes esse patiatur. illutabitis illutabitis orificium uenae sanguinem uomentis isto remedio: R.