Latin
164
Conrad Gessner, De chirurgia 164
Unproofread scanNot analysed yet
Dexorso, quo uos permeare oportebit, ut inde huc illuc, quo uobis opus erit, transportetur. Nam si iterum illius meminissem, fortasse uobis superfluus aestimarer. Hac equidem causa interceptus ad alia accidentia extirpanda euolo, ac si de ipso modo sermocinati fuissemus. Illud idem de carne addita diceremus, si causam illius posuissem, cum ulceris saniosi curam describebamus. Causa e nim carnis additae est nimia humectatio, necnon incompleta mundificatio, ut „Auicennae placet in uniuersali ulcerum sermone dicenti: Et de ulceribus, in „quibus nascitur caro, quaedam sunt, in quibus nascitur caro addita, &quaedam „in quibus non nascitur illud. Et illa, in quibus generatur caro addita, sunt illa, „in quibus fit festinatio nascentiae carnis ante mundificationem. Et illa, in quibus non nascitur illud, sunt illa, in quibus non nascitur caro nisi post mundificationem. Quare animaduertite, ne multum in humectando procedatis. Ex quo patent ipsius remedia, cum causam aegritudinis habuerimus, quae secundum ma iorem uel minorem ipsius eleuationem, &pinguedinem in siccitate, aut corrosione corroborabuntur. Nam aliquando uidimus ipsam pinguedinem caeteris remedijs abominatam cauterium actuale poposcisse. Quod si unquam uobis acciderit, &remedia laeuia non contulerint, qualia sunt unguentum apostolorum, Aegyptiacum, puluis mei magistri, &alume combustum, ne terreamini canden ti ferro eandem desiccare. Quod si hanc operationem feceritis, &eschara super inducta fuerit, remoueatur, sicuti dictum est, cum de apostemate dicebamus, de inde ad curam ulceris reuertamini.