Latin
164.7 to 164.9
Conrad Gessner, De chirurgia 164.7-9
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo humor ipse euacuabitur, perlegite diuinum Mesue, qui illa pharmaca iuxta humoris peccatum componit. Vel habeatis Copiosam à meo magistro compositam, ubi purgandi modum ad plenum inuenietis. Nam si pharmaca uellem distemperare, aut bolos conficere, uel pilulas aggregare, fortasse uobis molestus ero aut animi torpore audiendi fastidio afficientur: uel mihi continget, quod ubique locorum prouerbium tritum est, noctuas Athenas. Quoniam esset insipida mea sermocinatio, si cibis expleto propinaretur, ut conuiuis solet plerumque accidere, ne in fine mensae queant confecta pergustare. Licet ipsa sapore quodam dulci fastidio habeantur. Et ideo uobis ista tanquam nota relinquimus ad ulteriora quidem accincti, &ulceris qualitatem ac malitiam emendandam. Emendabimus enim ulceris qualitatem, cum frigida fuerit, si calida applicabimus. Cum calida extiterit, si frigida illis inuoluemus. Sicque humefactando &desiccando faciemus. Ipsius uerò malitiam refrenabimus, digerendo, mundificando, corrodendo, incidendo &adurendo, &aliquando mollificando, secundum quòd operanti uisum fuerit. Quomodo autem &quando oportebit istos modos exercere, sigillatim modò recitabimus, cum singula ulceris accidentia propellere inquiramus. Quae omnia ordine, quem diximus, prosequemur, dimittendo, quae iam dicta sunt, ut ab alijs remedijs nostra sint primordia. Vperius iam abundè determinauimus de sanguinis fluxu à causa primitiua