Latin
168.14
Conrad Gessner, De chirurgia 168.14
Unproofread scanNot analysed yet
Et ideo ut omnia ista euitemus, purgabitur patiens singulis mensibus cum humorem melancholicum edu centibus. Sunt &alia ingenia, quae uenam ligant &incidunt, quae non tango, tum propter saeuitiam &crudelitatem, &periculum infirmi, tum etiam quod ea nunquam alias operatus sum, nec operabor, quando modus ille tutus mihi non uidetur. E rotunditate autem ulceris nihil dicemus, quando mathematicae discipli Enae satis incubuistis, in qua quidem ut mihi uidetur, non parum profecistis, quoniam facile scitis triangulos erigere, lineam secare, circulos diuidere, &si oporteret eosdem quadrare, licet adhuc circuli quadratura non fuerit inuenta.