Latin
168.9 to 168.13
Conrad Gessner, De chirurgia 168.9-13
Unproofread scanNot analysed yet
&ponatur sub genu, &cum pecia ligetur ligatura, nec nimis forti, ne membrum mortificetur, quod esset peius priori, nec nimis larga. quoniam non constringeret, nec sanguinem prohiberet quin descenderet. Sed sit li gatura inter utranque, quae possit &uitare sanguinem, &membrum non mortifica re. Quo facto sequenti die uenam, quae super cauiculam apparebit, phlebotomabitis, faciendo foramen latum, ut sanguis grossus possit facilius exire. Facto igitur foramine, manibus tibiam demulceatis, à defensiuo deorsum descendendo, ut totus sanguis, qui in uaricibus detinebatur, exeat, aut saltem pro maiori parte à tibia: quae erat aqua calida prius humectanda quàm exprimatur. Exhausto itaque sanguine, &uena obturata, tibiam totam emplastrabitis hoc sequenti emplastro. R. camomillae, meliloti, absynthij, an. M. vj. myrtillorum, rosarum rubearum, ana M. iij. nucum cupressi nu. xx. acaciae unc. iij. furfuris M. iiij. farinae fabarum, farinae lupinorum, ana lib. ij. 5. pistanda pistentur subtiliter, &bulliant simul cum sapa &lixiuio barbitonsoris, in quo fuerint decoctae tamarices, tassus, barbatus, apium, &radices capparum, &tandiu ferueant, donec acquirant formam pastae, miscendo parum aceti boni, ut uirtutem habeat incidendi, cum quo totam tibiam inuoluetis. Habet hoc quidem emplastrum (ut patet consideranti ingredien tia) uirtutem desiccandi, confortandi, resoluendi &incidendi, quibus omnibus indigemus pro cura istius molestae aegritudinis. Hoc denique modo facien do curam finietis. Verùm si defensiuum inceperit desiccari, &dolorem instigare, ipsum commutabitis, praecipiendo semper, ut infirmus teneat tibiam in lecto situatam &eminentem, ne sanguis descendat, si cupit sanari. Nam uulgò dici solet, gamba alletto, &brazo al petto: Et cum sanus aliquantulum fuerit, iterum iubebitis purgari. Nam periculum esset, ne hydropicus aut phthisicus, uel maniacus euaderet. quoniam materia, quae solita erat descendere, detineretur, quae talia habet accidentia commouere &producere, iuxta illud diuini Hippocratis, haemorrhoides sanari antiquas, si non una fuerit relicta, periculum esset fieri hydropem, aut phthisicum, aut maniam. Et alibi, Maniacis, haemorrhoidibus, aut uaricibus innatis maniae solutio fit. quare si ex illarum prouocatione mania soluitur, ergo illarum constrictio est causa maniae. Vnde habetur apud Arist. in locis, Cuius adesse bonum est, illius abesse malum est.