Latin
169.13
Conrad Gessner, De chirurgia 169.13
Unproofread scanNot analysed yet
Quo facto, colentur, &colaturam administrate in ulcere tam plano quàm concauo. Et si adhuc deciperemini, istud facitote, quo honorem, &utilitatem reportabitis: Re. lixiuij barbitonsoris unc. iij. pulueris rubei, qui praecipitatus dici Aliud de praetur, unci. 5. mellis rosati colati unc. ij. misceantur omnia bene, &isto abstergendo cipitato. proculdubio desiccabitis &abstergetis: Cum in ulcere, ut placet Gal. generentur duę humiditates: quarum altera abstersionem, altera desiccationem expetit, quae utręque sunt in isto medicamine, si rectè ingredientia reputetis.