Latin
169.9 to 169.12
Conrad Gessner, De chirurgia 169.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Signum autem erit si à medicaminum desiccatione, uel nimia abstersione unguentorum emergeret, quod ulcus erit simile apostemoso, &sentiet infirmus manifestam mordicationem cum dolore pungitiuo, uel mordicatiuo ut in quit Auic. Quare hortor uos, ne talis signi obliuiscamini, ex cuius usu premia ue stris operationibus digna reportabitis. Nunc uerò dicamus de sordido ulcere, quando uirulenti curam praescripsimus. De ulcere sorVanta sit nostri uiuendi modi ingluuies, perspicuum est, id ipsum considedido. rare ex sanguinis alteratione: qui non modo ad caliditatem &adustionem, sed ad sorditiem &putredinem alteratur ex inordinato uiuendi regimine. Idcir co maximè praecauere debemus, ne in talem ingluuiem incidamus, unde postea non solum acuti, sed sordidi &corrupti humores generentur, qui cum ad conSordities iunctam uenerint, ulcus sordidum fouebunt. Est quidem sordities res alba, spisquid? sa &coagulata, aut ad nigredinem prodiuis, aut sicut fex: Quae pro sui sanatione indiget abstersione, sicut uirus exiccatione. Quod quidem ulcus aut erit planum, aut concauum, pro quorum emendatione quatuor indigemus intentionibus, quarum Prima est uitam ordinare. Secunda humores purgare. Tertia sorditiem abstergere. Quarta ulcus consolidare. Ordinabitis igitur uitam, sicuti in ulceris uirulenti emendatione diximus, quando istae curae non differant inter se, nisi secundum magis, &minus. Et propterea diaeta respiciat qualitatem, quam ibi orAbstersiuum. dinauimus. Humores etiam purgabitis iuxta illud quod dictum est. Sorditiem abstergetis, si subsequentia ordinabitis: Recip. mellis rosati colati unc. ij. terebenthinae clarae unc. iij. bulliant omnia donec misceantur, quo facto addantur fariAliud de sucnae ordei. qu. s. croci parum, &fiat mundificatiuum, quo rectè uti potestis. At si non co apij. profecerit, istud subsequatur. Rec. terebenthinae clarae unc. iij. mellis rosati cola ti unc. ij. succi apij unc. 5. bulliant usque ad consumptionem, deinde addantur fari nae ordei. qu. s. thuris 3. 5. sarcocollae 3. j. croci parum, &fiat abstersiuum molle, quod Aliud de sucponi possit in ulcere concauo cum tentis. Sin uestram frustraretur intentionem co cynoglossę hoc facitote: Reci. terebenthinae clarae, mellis rosati colati, ana unc. iij. succi cynoglossae j. linguae canis unc. j. 5. sarcocollae, thuris, myrrhae, aloes hepaticae, ana 3. j. bulliant omnia simul usque ad dimidiam partem succi, semper agitando spatumine.