Latin
169.5 to 169.8
Conrad Gessner, De chirurgia 169.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Verum humores desiccabitis, si exiccantia administrabitis, Cum uirus (ut inquit Auicenna) indigeat exiccatione, quae possunt ua rijs, multisque modis effici, quorum unum est tale: Recipe cineris anethi, plumbi usti, terrae sigillatae ana 3. ij. lithargyrij argentei, balaustiorum, gallarum non perforatarum, ana 3. j. 5. corticum compatrum siue lumacum combustorum cerusę ana 3. ij. aluminis rochae combustae scrup. j. misceantur omnia simul, &fiat puluis subtilissimus, &utimini. Si isto minimè proficere uideremini, administrate puluerem rubeum, qui &praecipitatus dicitur ab alchymistis, quem sibi magister meus uendicauit, cuius recepta, &modus conficiendi in ultimo dicetur, qui sine dubio ulceris uirulentiam rectificabit cum maxima digestione. Ne credatis amabo, quòd ulceris digestio sit saniem generare (ut quidam indocti sentiunt) sed humores caliditati digestiuae proportionare, quae benè possit decoquere, &digerere ad expulsionem eosdem praeparando. Est enim digestio humoris subtilis ingrossatio, &grossorum subtiliatio, cum praeparatione expulsionis. Et ideo in calidis frigida, &in frigidis calida componimus. Consolidabitis inquam, si un guentum de minio, aut triapharmacum, aut unguentum camphoratum, siue de cerusa administrabitis. Aut si loco istorum defensiuum ordinatum in hac eadem Vnguentum cura in ulcere distendetis: Vel istud, quod uobis modo describo. R. olei myrthicamphoratum, niunc. ij. olei rosati omphacini unc. j. pinguedinis castrati unc. ij. minij unc. j. 5. cerusae unc. j. bulliant simul donec colorem nigrum acquirant, addendo in fine cerae nouae unc. 5. &quando aufertur ab igne incorporentur camphorae scrup. iij. tutiae praeparatae 3. ij. &fiat unguentum ad formam ceroti, quod membrum con fortabit, complexionem emendabit, &ulcus ad cicatricem deducet. Quod cum eo peruenerit, lauabitis aqua aluminosa, quae pro cicatrice in cura ulcerum de Notandum in scripta est: sicque ulceris uirulenti curam perficietis. Verum hoc unum maximè men ulcere. ti tenendum censemus, quod si in huiusmodi ulcere desiccantia posueritis, &ui rulentiam augmentari, uel ulcus concauari uisum erit, oportebit uos ad leuiora medicamina descendere, nam illud, quod aestimabitis esse pro illius curatione, erit corrosiuum, &carnem ad fluentem humiditatem resoluet, quam uirus iudicabitis.