Latin
18.1 to 18.4
Conrad Gessner, De chirurgia 18.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
bet, non autem per cruris, aut corporis rectitudinem. Quippe ita cùm crus, aut brachium inflectimus, naturaliter cutis sibi applicatur. In alijs uerò locis incisione simplici ferè semper utimur. In ipsa autem apertione, siue incisione, septem potissimùm sunt attendenda, iuxta iuniorum sententiam. Primum, ut sectio fiat eo loco, quo materia continetur. Secundum, ut fiat in loco inferiori, quò melius purulenta illa colluuies uacuari possit. Tertium, ut fiat secundum rugas &processum musculorum Quartum, ut uitentur nerui, uenae, &arteriae, quoad fieri poterit. Quintum, ut non tota materia semel atque affatim educatur, praesertim in magnis abscessibus, ne scilicet ex nimia subitaque inanitione, &spirituum resolutione, uirtutis sequatur prostratio. Sextum, ut blandius, &minimo quàm fieri potest dolore, locus tractetur. Septimum, ut facta apertione locus detergatur, carne impleatur, &ad cicatricem more aliorum ulcerum perducatur. Galenus autem lib. 13. Therap. duo potissimùm monet esse attendenda in sectione suppurati abscessus, ad hunc modum scribens: Sin aliquando puris co „pia medicamenta superet, nec ea uideantur tibi totum digerere posse, secare exi, tum ei quod digestioni non cessit, eò potissimùm loco oportet, quo est ęditissi „mum. Quippe tenuissimam etiam illic inuenies cutem. Memineris praetereà in „sectione, &alterius indicationis, quae ad effluxum pertinet, atque ad ambo respi ciens, ita quod suppurauit, incide: ac deinceps medicamentum aliquod eorum, quę „sine erosione siccent, impone. Auxilia autem detersiora sunt Guidonilinamenta, stupae, emplastra, &unguenta, quae in particularibus capitibus, &in antidotario recensebuntur. In primis tamen diebus (inquit Guido) sufficit uitellus oui cum albumine, alumine zuccharino inspissatus, ut facere (ait) solebat Guillelmus à Saliceto. Postea uerò tran seundum est ad mel rosarum, &mundificatiuum ex apio: &postremò ad unguentum Apostolorum, &Aegyptiacum si res ita desyderet. Supra uerò admouenda unguenta, basilicon, diachylon, &diapalma uulgò nuncupata, atque alia id genus quae ad ulcera instituuntur. Post apertionem enim, exiturae, siue abscessus, excrescentiae, &pustulae (inquit ille) ad ulcerum cu rationem reducuntur. Galenus libro 13. Therap.