Latin
18.5 to 18.6
Conrad Gessner, De chirurgia 18.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
post excisam cutim in phlegmonis axillarum, &inguinum, medicamento quod Gręci mannam, id est, thuris purgamentum uocant, affectam partem implebat. Haec autem leui adstrictione praedita est. Sed &mitigare (inquit) prius incisam partem, quantum poscere uidebitur, oportebit, fomentis primùm, dein cataplasmatis, mox humectante aliquo medicamento, aut non siccante, singulis scilicet extrinsecus impositis. Nam in ipso ulcere, tum manna (ut dictum est) tum ex praesidijs, quae linteolis excipiuntur: primùm quidem ea, quae pus citant, dein ea, quę expurgant, sunt imponenda. Post quae, si cauitas etiam mansit, quae impleant, adhibenda sunt: sin aliter, ea quę cicatricem inducunt. Porrò si laborans nec ferro candente, nec scalpello, fieri sectionem prae mollicie admiserit, medicamentis adurantibus erit molienda apertio. Ad hoc autem laudat Auicenna semen lini, fermentum, &stercus columbinu. Et si incorporarentur (inquit Guido) cum sapone molli, aut mucilagine seminis sinapis, bonum esset. Caeterùm ruptorium seu causticum, quod fit ex calce, &sapone, in hac re principatum obtinet. Hactenus de tumoribus praeter naturam in uniuersum ac deinceps de particularibus eorum differentijs. De phlegmone uera, &alijs à sanguine procreatis tumoribus.