Latin
18.1 to 18.4
Conrad Gessner, De chirurgia 18.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VI. BSOLVTO iam in uniuersum sermone de tumoribus, qui praeter naturam consistunt, tempestiuum est, de singulis eorum differentijs particulatim disseramus, à phegmone sumentes exordium, ut quae ed by &frequentissimè incidat, &symptemata (ut Galenus ait) periculosissima excitet. Itaque phlegmone Galeno libro primo de morbis &symptomatis, bifariam accipitur. Vno modo communiter, ueterum, qui ante illum fuerunt, more, pro omni partium ueluti inflammatione, &quadam efferuescentia, hoc est, pro omni calida, ac ueluti flammea quadam dispositione, quam Graeci propriè phlogo sin appellant. Altero modo à Galeno &iunioribus accipitur pro tumore ex sanguine uero, ac puro, hoc est optimo, ac mediocrem crassitiem obtinente procreato. Et haec quidem generis sortitur appellationem: atque inflammatio aequiuocè generi La tinis nominatur, Graecis uerò absolutè phlegmone. Ea autem recentioribus duplex est: uera scilicet, &non uera. Vera phlegmone fit à sanguine benigno, hoc est, qualitate, &substantia, seu consistentia optimo, sed copiosiore quàm sit parti ex usu. Non uera &illegitima phlegmone, ex prauo &non naturali sanguine efficitur. Est autem sanguis, humor calidus &humidus ex temperatiori parte ipsius chyli progenitus. Et hic quidem duplex est, naturalis, &non naturalis. Natu ralis, est humor calidus &humidus, substantia quidem mediocris, colore uerò multùm rubens, odore autem &sapore dulcis, mitis, ac benignus. Verùm non naturalis ille dicitur, qui ab isto nuper descripto deflexit, degenerauitque intra tamen suae latitudinis terminos, quos si transgreditur, non iam sanguis, sed alius hu mor uenit appellandus. Hoc autem (sanguinem inquam degenerare à propria sua natura) contingit dupliciter. Vno modo (ut aiunt) in se, hoc est, ratione sui permutata propria eius substantia, citra alterius admistionem. Altero modo, per alium, seu ratione alterius. Et per se quidem adhuc bifariam: nempe, uel quia eius substantia crassior est, aut tenuior quàm debeat: uel quia aduritur, &quod ex eo tenuius est, in flauam bilem mutatur: quod uerò crassius, in atram, idque absque separatione. Alterius uerò ratione sanguis fit non naturalis, quando alius humor illi permiscetur. Quod multifariam contingere potest, prout scilicet uariae species bilis, pituitae, aut melancholiae, cum ipso sanguine misceri possunt.