Latin
184.1 to 184.4
Conrad Gessner, De chirurgia 184.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
LIBELLVS MARIANI SANCTI. Si uerò fuerit ob calculi obturationem, quoniam figetur in lotij meatu lapis Electuarium qui à renibus decidit, nostrum electuarium, uel puluerem eiusdem electuarij se cundum quòd tibi magis tenere placuerit ordinatum, dabis: Cuius talis est rece pta. Recipe stercoris murium, columborum, porcellionum (sunt autem porcel Porcelliones. liones uermes terrestres in cellarijs inuenti, dicti ad porcelli similitudinem, qui Si totum in Columba. G. cum tangantur sese in sphaericam pilam contrahunt, ut facilè dicas esse materia lem pater noster) ana unc. j. mellis despumati libr. j. 5. &fiat electuarium, cuElectuarium ius dosis sit unc. 5. cum brodio, uel uino, ut infirmi necessitas magis poposcerit. in morsellis. Si uerò te magis delectabit in morsellis puluerem hunc tenere, uti ego facio, Puluis. capias tantundem zuccari fini, quantum est mellis pondus, &facias electuarium in morsellis, de quo unc. 5. cum iure gallinaceo, uel uino dabis, &faciet eum mingere, si continuabis ipsius exhibitionem tribus diebus, quamuis etiam in prima die utilitatem maximam percipiet, quoniam lapidem renalem effarinabit. Sin autem tibi commodius uisum fuerit puluerem praeparatum magis tenere, eumque dare uolueris, sit eius dosis scrup. ij. cum iure uel uino, ut tibi opportuTribulli. nius uisum erit uel exhibeas seminis tribuli humidi drach. i. cum iure gallinae. nam franget lapidem &mingere faciet. Idem faciet semen antherae si cum uino Anthera albo scrup. 5. propinetur. nec etiam priuantur tali munere mandibulae lucij piMandibulę lu cij. scis (qui lupus dicitur) si in cinerem redigerentur &in uino albo biberentur. Hoc idem faciunt mandibulae hericij terrestris. Sed multotiens solent stranguriam pati, qui tali uexantur aegritudine, pro cuius emendatione dabis pulueris porcellionum absolutorum scru. i. cum uino bono albo. hoc idem multum ualet ictericis. Illud idem faciet aqua cepae albae destillatae. Sicque operando compos uoti fies pro arenularum &lapidis affectione curanda. Illud idem seruandum ducimus pro uesicalis lapidis praeseruatione, quod de De lapide uesicae. renali lapide dictum est, quando eius materia sit arenularum cum humore uiscoso agglomeratio, aliquando ex membrorum uicinorum caliditate desiccata, uel eo rundem frigiditate conglutinata.