Latin
184.5 to 184.8
Conrad Gessner, De chirurgia 184.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cuius signa demonstratiua sunt retentio uriSigna lapidis nae in mingendo, frequensque mingendi desiderium cum maximo pectinis dolouesicae. re, &aliquando inuoluntarium lotij stillicidium, &nonnunquam post mictum incensiuus ardor. Et in capite uirgę adest fastidiosus pruritus &aliquando prope anum in collo uesicae post egestionem &mictum sentitur quasi parua quaedam inflammatio. Quae quidem expetunt pro sui emendatione singularem curatioRetentio urinę nem. Nam retentio urinae in mingendo non aliam ob causam fit, nisi quod lapis in meatu urinae figitur, qui si paruus erit frangetur nostro electuario, uel foras ex cutietur, ut suprà dictum est, quo facto libere minget. Si uerò magnus &attritu facilis, eodem confecto conteretur. At si durus &tenax fuerit, ut demolitu non facilis sit nostrae aureae extractioni summittetur, quando fortia lapidem frangentia per os sumpta non modo accidentia saeuissima, sed etiam extimescenda mor tis incommoda maximo infirmi cruciatu excitant. Debilia uerò nihil proficient. Nam uirtus eorum, antequam ad uesicam descenderet, longis, &sinuosis anfra ctibus euanesceret, ut habetur à Galeno in 5. Therapeuticae dicente. Quae uerò Gale. inferius sunt sita per ea, quę inijciuntur. quando neque ad ea, quae uicina uentricu "lo sunt, subire potest quod per sedem infunditur: nec integris uiribus ad inferiora pertingere quod per os est ingestum. Et propterea dum se unum, quod dicunt pericu lum declinare lapidosi homines concupiuerint, in aliud horrendum, quod mortis imago dicitur, incidunt falsa physicorum persuasione illaqueati. Verum siquis modus erit lapidis in uesica frangendi, uel soluendi sine nocumento &periculo, experientia comprobatus, dicetur in nostro commento, quod in tertio à capite ad pe des usque Auicennae componemus, sub quo indicans ratio, &experimentum alliciens Dolor pectimerentur. Sedabitur dolor pectinis, si prasium decoctum cataplasmetur, prius ta nis. men loco inuncto cum oleo de scorpionibus, qui ex uentositate urinae, quam mictus excitat, causatur, frequensque mingendi desiderium, &inuoluntarium urinae stilli cidium medicaminum curationem non suscipiunt.