Latin
185.5 to 185.7
Conrad Gessner, De chirurgia 185.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nam genus humanum sic hac in nostra tempestate morigeratum est, ut quicquid boni dicti aut facti, quando ingenio careat, in legendo inuenerit, dolores ilia tendentes incurrit. Et si fortè ingenio abundans in illud idem inciderit, mordaci liuore frendit atque mugit. Quapropter nunc Deum tota mente animoque oro, ut dignetur mihi famulo suo auxiliari, suffragarique. Nam diuino inuo cato suffragio (ut ait Mesue) faelicitabuntur opera nostra, &tutus animosiusque in maledicentium linguas irruemus, quando alias euitare non ualemus, cum nul lus sit liber qui odio careat. Quod si cui accideret, non ab humano ingenio excussus, sed ab immensa spiritus gratia paracleti emanasse diceretur. Ergo cum iste libellus in tam exigua officina confletur, quomodo poterit aliter, nisi Dei optimi uirginisque Mariae impetrato auxilio, maledicentium linguas paruifacere? Quod ergo gratiosius imprecemur, his uersibus uirginem alloquamur. Virgo Dei genetrix supplex tua numina posco, Vt mea dicta tuo numine tuta sient. d by Et pariter nati faueat elementia, linguae Ne noceant dictis murmure uirgo meis. Caput I. In quo procedendi ordo describitur. IMpetrato igitur suffragio, deinceps dicendus est ordo, quo in scribendo utar, quando ipse ordo duo facere uideatur memoriam scilicet, &scientiam, qui quidem talis erit. Primo dicemus ipsius uesicae anatomiam. Secundo subsequetur idonea temporum electio, in quibus talismodi operatio fieri debet. Ter tio narrabimus instrumenta, ponendo etiam illorum nomina, &formam, &de singulo singulum capitulum contexemus. Quarto situabitur incidendus, hindisque ligabitur. Quinto, quo modo exequenda sit lapidis extractio. Sexto quo modo incisio seruanda à nocumentis custodiatur, &qui sit iacendi modus. Septimo diaetam ordinabimus. Octauo &ultimo accidentia, siqua euenerint, cor rigemus. Quae quidem omnia ordine dicto recitabuntur. Quanquam aliqui po tuissent dicere, prius esse tractandum de potionibus, quae in hac curatione com peterent, quàm infirmus lapidis extractioni submitteretur.