Latin
185.8 to 185.9
Conrad Gessner, De chirurgia 185.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Mea uerò intentio non est hominem curare, quamuis id possem facere secundum humoris peccantis exigentiam, sed tantum amicis, qui maximè id me rogauerunt, ordinem, quo usus sum, &utitur meus magister, describere, in quo tantum ea perstringam, quantum ad meam explendam intentionem necessaria erunt. Verùm siquis incidendum purgare uoluerit, sit eius intentio digerere, &choleram purgare. Quoniam nullus humor in uulneribus est magis nociuus, quàm cholera, praesertim ubi natura doloribus irritatur. Digeritur autem à syrupis de endiuia, buglossa, uiolis, rosis, nenufare, &similibus cum suis aquis. Purgatur uerò cassia, manna, rhabarbaro, syrupo de rosis solutiuo dicto de tribus infusionibus cum decoctione florum &fructuum cordialium pondere &quantitate, quibus infirmi corpulentia indigebit. Quare nunc exordium ab ipsa anatomia, ceu ipsa materia expostulat, foeliciter auspicemur.