Latin
Cap. XI. De duobus Lateribus
Conrad Gessner, De chirurgia 190
Unproofread scanNot analysed yet
Adde etiam quòd secti in ipsa inquisitione deficiunt: praesertim cum maxima esset in tali operatione cura adhibenda, ne frusto abscissi lapidis uesica illisa ab eodem incidatur, quemadmodum ait ille elegans facundusque Cornelius Celsus. Quae pleraque omnia miserrimae necis causae existunt: Cum talismodi operatio uno oculorum ictu, si possibile esset, perstringenda sit. Quamobrem nos de eo silentes, ad capitulum de Verriculo accedamus. Cap. XIII. De Verriculo quod &bucton dicitur. POstquam lapillus forcipis morsu à domicilio, quod sibi parauerat, fuerit euulsus, in cauum illud est quoddam instrumentum inijciendum, ad hoc ut si quid lapidis uel sanguinis coagulati sit, ab ipso uesicae fundo ad eiusdem orificium fideliter uerrat: ex quo sibi nomen Verriculum uendicauit. Cuius forma talis est, &fit hoc modo. Capiat argentarius argentum, quod sibi oblatum fuerat, idemque malleis distendat ad longitudinem unius palmi. Quod distensum teretis sit figurae, omnique internodio careat &asperitate, ueluti iuncus, qui limosa palude exoritur, in cuius extremitate, quae primo uulneri inhaerebit, pila una argentea conglutinanda est: cuius quantitas unius cerasi magnitudinem non excedat. Stilus bono fiat argen to, ut operator ad quam uoluerit positionem, eum flectere, &complicare possit. Sicque habebitur instrumentum, quod ego Verriculum nomino, quanqua à uulgaribus uulgariter bucton dicatur. Cuius quidem operationem statim alterum instrumentum à me Abstergens dictum subsequitur, de quo nunc loquemur. Cap. XIIII. De Abstergente siue Cochleare. Ltimo uerò sequitur post Verriculi operationem instrumentum Abstergens, eò quia illud quod Verriculum ad ostium uesicae aggregauerat, istud auferendo abstergit, ex quo hercle dictum est: cuius forma haec est,