Latin
APELLERITTLIEBERRIMI
Conrad Gessner, De chirurgia 190-2
Unproofread scanNot analysed yet
APELLERITTLIEBERRIMI ETTLIETELLIIIILIELLELLILLIILIELMILLI quae non multum discrepat à forma cochlearis, quo utuntur Turcae, ex quo etiam Cochlear dicitur, cuius concauum debet esse oblongum, &in extremitate, quae in uulnus immittitur, sit lunaris reductus, cuius extremitates per quatuor digitos in longum protrahantur, quae in fine simul coëant. Vnde postea hastile manibus capessendum oriatur ad dimidium unius palmi extensum. Verùm in anteriori prora fundum sit altum, quod cum ad alteram sui extremitatem ducitur, semper ad nihilum deducatur. Sicque erit Abstergens, quod alij Cochlear nominant, quo poterit, ut dictum est, foras extrahi, quod in ore uesicę fuerit à uerriculo aggregatum. His igitur expletis necessarium esse duco, ut eò reuertamur, unde hucusque decessimus, postquam illud, quod iam promiseramus, omni nostra diligentia praestitimus. Cap. XV. De situ incidendi. Rdo, quem nos ante instrumentorum digressionem subsequebamur, qua Csi indignatus nobis non parum minitatur, cum tanto tempore sui immemores uagaremur. Quamobrem ne iure de nobis conqueratur, nunc ordinem dissutum iterum consuere aggrediamur. Quapropter cum domum lapillo laborantis primum ingressi erimus, locum inspiciamus ubi nam lectulus, in quo infirmus situabitur, sternendus est, ne uenti hominem denudatum frigore concutiant, aut calore fatigent, si quando necessitas aestatis tempore talem esse ope rationem subeundam angustijs doloribusque intimis fatigatum hominem astrin geret. Quo quidem tempore talis est meo iudicio fugienda operatio, ne aliqua uulnus corruptione inficiatur. Et ideo tali tempore huiusmodi officio fungi omnimodo caueamus. Inuento igitur loco, tabella siue mensa taliter parieti cla uis infigenda est, ut si ab aliqua parte impelleretur, constans immobilisque maneat, qua super positus lectulus ab ea parte, qua magister operabitur, talem accliuem situm faciat, ut cum in eum infirmus ascenderit, sedere potius, quàm cubare ab astantium oculis cernatur. Quem cum nos in tali loco praeparato locauerimus, bindis undique uinciemus. Verùm quomodo sit ipsa ligatura facienda, eandem nos dicere modò tempus nactum opportunitatem uehementer depre catur. Quare ne à tam assiduis precibus fatigemur, de ipsa ligatura capitulum proprium initiemus.