Latin
193.10 to 193.13
Conrad Gessner, De chirurgia 193.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem unusquisque in uita sua ita se praeparet, ne ira omnipotentis Dei, quae ad uindictam lento gradu procedit, eiusdem turpissimis sceleribus irascatur. Nunc uerò ab ipsa ratione discrepare non uidetur, si quid etiam de curatione paupercularum mulierum diceremus. Quae licet rarò subijciantur huic aegritudini, tamen aliquando adeò in festantur, ut gemitu &ululatu sibi plerunque mortem deprecentur. Idcirco ne genus foemineum timidum atque pusillanime ibi relinquatur: unde homines fortissimi, atque animo constantissimi sese exemerunt: dicamus earum curationem, quae similis est illi, quam masculis tradidimus in exequenda lapidis extractione. Verùm quaedam foeminarum propria consideranda sunt, antequam ad incisionem accedamus. Cum primum mulier se pertrectandam medico obtulerit, eam medicus, qua decet reuerentia &honestate, omni animi procacitate deposita, inci piat blandis, phaleratisque uerbis alloqui, intemeratam taciturnitatem, qua plurimae capiuntur, &sanitatem prosperam offerendo, manibus eandem capiat, quando na tura ad id exequendum retinentes sint, &in locum collocet praeparatum, collacatęque instrumento uesicam incipiat inquirere, &lapidem expiscari. Quem si paruum esse cognouerit, quod facilè (sicut dictum est in superiori cura) fistula tentatiua circa lapidem circunducatur manu leui, omninò cognoscetur, naturae ipsi relinqua tur, cum is urinam in ceruicem non compellat, quę breuior &laxior est, quàm in ma ribus, ex qua saepe per se excidit. Si uerò magnus fuerit, eadem curatio, quae de ma ribus est dicta, necessaria erit mulieri talem calculum patienti. Verùm locus incidendus eligatur inter os femoris, &urinae iter in mulieribus, quando non multum propter collum matricis inferius descendere licebit hoc scilicet ordine. Posi to igitur Itinerario in uesice canale, quod medicus extra ad se impingat, ut dictum est, cum incisionem facere superius uolebamus. Minister uerò capiat cunni labrum ipsius lateris, in quo fieri debet incisio, &ipsum ad se attrahat taliter, quòd locus incisioni latè pateat: deinde incidat in latere dextro uel sinistro secundum quòd aptius ad manum uenerit per distantiam unius digiti ab osse femoris, &fa cta incisione ordine uti debet, quo in administrandis instrumentis utebamur, cum lapidis à uiris extractionem tractabamus.