Latin
Cap. XVI. De ligatura
Conrad Gessner, De chirurgia 193.14
Unproofread scanNot analysed yet
Nec quenquam decet terreri, si plus sanguinis ex muliebri quàm uirili corpore profluxerit, ad quam curandam omnia, quae dicta sunt in superiori cura, huc transportari facillimè poterunt. Haec est igitur cura ipsarum mulierum, quae ad talem operationem subeundam haereditaria passione aliquando impelluntur. Caput XXIII. Exhortatorium ad eos, qui uolunt hanc artem exercere quid facere debeant.