Latin
194.1 to 194.4
Conrad Gessner, De chirurgia 194.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
AD DOMINVM FABIVM DE SYRODDIS ROMANVM artium medicinaeque Doctorem insignem, caeterosque amicos. N quod à me tantopere petijstis, in nostra parua officina excusum nobis transmitto, quod perinde erit, ut uos illud accipietis, atque à maledico tuebimini uobis occursuro: Qui si maledicere perget, meo haec illi nomine dicitote: Si meram liberamque maledicendi facultatem nancisci desideras, consimile aedito: quod ni factum fuerit, tibi dica iniuriarum ascribetur, &tanquam fur, maledicusque in ius deductus publicè de tuis sceleribus plectêris. Caetera tuae mi Fabi prudentiae ingenioque committo, quo alios in disputando uincis, eodem maledicos, ni mea suffecerint, coerceto, acutoque rationum spiculo, eosdem nauiter perterrefacito. Valete omnes, meque uestrum esse non dubitetis. IOANNES DE ROMANIS DE CASALI MAIORI CREmonensis Chirurgiis Mariano Sancto Barolitano physico &medico excellentißimo. S. D. ONleui certè letitia affectus sum Mariane charissime, cum libellum tuum de lithiasi, eiusque remedijs, non absolutum modo, uerumetiam chalcographis aedi paratum uidi. De quo, ut tibi uerè meam pro mam sententiam, posse eum existimo fieri salubrem, &noxium. Mirabere quando haec audies, quasi non probem. Non mirabere, si consideres, ac perpendere uelis, quaecunque in humanis sunt, eiusmodi esse: bona, si benè utantur homines: mala, si malè. Si itaque opus hoc tuum ad doctissimorum &tui simi lium peruenerit manus, non dubito forè ut &propter rei nouitatem, de qua ad huc scriptum non uidimus, &propter ingenij in ijs excogitandis acumen, &ob aptè disposita membra, atque elegantiam, summas ac propè diuinas laudes indipisci possit. At rursus cum Empiricorum patebit iniuriae, qui nil prorsum pensi habent, nisi ut praedentur, &in coccinea ueste &crepidis, gestu composito, quicquid animi aut uirium habent, linguae committunt, uulgumque fallunt pessi mi circulatores. Tum ego (ni me coniectura fallit) uaticinor forè, ut magno plu rimorum malo opus hoc prodeat. Tu siquidem in eo, tum instrumentorum pictura, tum demonstrandi facilitate, uiam ad hoc ipsum parasti. Enimuerò quia ruditas atque imperitia est superbiae mater, illi, cum haec uiderint, statim se fabros putabunt. Neque id agent, ut discere prius quàm profiteri uelint: uti tu sci licet tali ingenio praeditus ac disciplina fecisti.