Latin
Cap. XVI. De ligatura
Conrad Gessner, De chirurgia 194
Unproofread scanNot analysed yet
POstquam igitur promissa amicis, ut uires nobis &experientia suffecerunt, omni diligentia praestitimus, iudico oportere modo aliquantulum ratiocinari cum illis, quos uideo deditos esse medicinae chirurgicae, ne ita praecipites ad eam irruant, antequam se exerceant cum aliquo bono exercitato praeceptore. Cum omnis doctrina, &omnis disciplina ex praeexistenti fiat cognitione, ut Aristoteli placet. Cognitio autem est (ut ad meum eloquar propositum) ut uide ant pręceptorem operari, &quę inter operandum recordatione digna se praebent, intimae suae memoriae recondant: ut si quando operari uoluntas eos ceperit, uideantur sibi ac si coram praeceptore operarentur, unde suae omnes operationes foelicitabuntur, quando aliter ipsam operationem impossibile esset haberi, maximè si instrumenta ignorarentur. Cum nos uideamus non solum artificem, sed &naturam ipsam ociosam esse, cum ad operandum debita instrumenta sibi defe cerint, quod maximè patet, si sensuum sensationes obtunderentur. Quapropter qui hanc artem exercere uoluerint, ne dedignentur, si ipsam ignorauerint, sibi aliquem praeceptorem parare, à quo modum operandi &utendi instrumentis fideliter ediscant: cum talismodi operatio non circa bruta, sed rationalia animalia frequentissimè uersetur, quae circa siqui, quod necessarium, esset hallucinaren tur, ad Charonta miserrimum hominem migraturum propria ignauia cruciabunt, pro cuius uindicta non solum coeli, elementaque aderunt, sed in posterum crucia tus gehennae, ut ipse ait Mesue. Quamobrem, ut haec omnia declinent: &ne huic certissimae operationi incredulitas illorum audacia &ignauia paretur, omnes illos rogatos esse uolo, ut quoad ualuerint, diligenter operam nauent huic facultati, qua non solum amicos, quorum consuetudo delectabilis est, uerumeti am incredibiles opes, ad quas cupidi &auarissimi homines inhiant, atque cursitant domi tutissimè congregabunt, illustresque fient. Cum omnis peregrinatio ignota, obscuraque sit, quorum industriae domi &operationes illustres esse possint. quod si facient, ut spero, quando animam se habere sentiant, Deus optimus max. à quo omne bonum dependet, mentes eorum ad operandum illustrabit gra tia sancti spiritus, &operationes omnes foelicitabit, &prosperabit: cui gratias agimus infinitas, cum dederit nobis perficere hoc opusculum: cuius nomen sem per sit collaudatum &benedictum per insinita saecula saeculorum.