Latin
197.1 to 197.4
Conrad Gessner, De chirurgia 197.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Operatio manualis quid? Medicus unus A diaeta medi cus diaetarius. Medicus potionarius. Medicus manualis. Medicus oculista Medicus testicularius. Medicus genu grista. Medicus hernarius. Medicus galli curarius. Medicus pesti curator. COBVS. Est ne uniuoca uel aequiuoca medicina? MAR. Medicina nanque ipsa est aequiuoca nominis significatione, non autem appellatione. IACOB. Quo modo est aequiuoca nominis significatione? MARIANVS. Quia plura uno nomine significat. In prima nanque significatione est scientia uerè dicta. In secunda autem est scientia communiter dicta, quia immediate à prima causatur, de qua omnes meminerunt authores. Est &medicina ipsum praecipere, quae quid sit fugiendum, quidue retinendum, quid addendum, quid resecandum in aliqua aegritudine, admonet, praecipit, atque persuadet. Est &medicina ipsum operari, quod etiam diuiditur in exhibitionem, &administrationem. Quod ex hibetur, aut est cibus, aut potus, quod administratur, aut est cataplasma, aut em plastrum, aut unctiones, aut fomentationes, &quicquid ab extra applicari pos sit, aut custodiendo, aut curando, aut palliando, quae omnia medicina dicuntur. IACOBVS. Effectuatur ne ipsa? MARIANVS. Effectuatur. IACO. Quomodo? MARIANVS. Proprijs suis instrumentis. IACO. Quot sunt instrumenta medicinae? MARIAN. Tria. IACOB. Quae sunt? MAR. Diaeta, potio, &manualis operatio. IACOBVS. Quid est diaeta? MAR. Diaeta secundum medicos est cibi, &potus secundum quantitatem &qualitatem nutri tiui uel alteratiui aegritudinis exigentiam &uirtutis constantiam, unius diei ordinatio. IACOBVS. Quare dixisti secundum medicos. MARIAN. Quia diaeta etiam apud modernos significat, secundum principum &militum consti tutionem, diem ad consilium rei dubiae capiendum praefixum ac constitutum, significat etiam priuationem cibi &potus secundum mores hominum uiuentium, quae etiam abstinentia &ieiunium dicitur. IACOBVS. Quid potio? MARIANVS. Potio est secundum medicos quicquid liquidi per os assumitur alterandi, aut purgandi, aut corroborandi causa inglutire: quamuis etiam sub forma pilularum, uel boli, abusiuè tamen, exhibeatur. IACOBVS. Quid manualis operatio? MARIANVS. Manualis operatio est, quicquid medicus chirurgus circa apostema, uulnera, &ulcera, &contusiones, fractiones, &dislo cationes ab extra faciendum, &manibus applicandum praecipit &operatur, quamuis etiam cibi, &potus rationem non omittat medicus chirurgus. IAC. Dixisti medicum chirurgum? MARIANVS. Dixi si benè percepisti. IAC. Ergo plures sunt medici? MARIANVS. Non. IACOB. Quot ergo sunt?