Latin
197.5 to 197.8
Conrad Gessner, De chirurgia 197.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
MARIAN. Vnus est medicus, uerùm potest denominationem multiplicem suscipere. IACOBVS. Quomodo? MAR. Aliquando ab instrumentis medi cinae, aliquando à membris, &aliquando ab aegritudine. IAC. Hoc equidem quàm maximè abs te scire cupimus: quandoquidem non satis, quo nam pacto hat intelligimus. MARIAN. Arrigite ergo aures, &quae modo dicam, sensibus percipite. Nam res est non parua, ad nonnullorum ignauiam physicorum declinandam. Quandoquidem à diaeta dicitur medicus diaeteticus, uel dietarius. Apotione appellatur medicus potionarius. A manuali operatione nominabitur medicus manualis. A membris autem, ut ab oculo medicus oculista, à testiculis testicularius, à genu genugrista, &sic de singulis. Ab aegritudinibus, ut ab hernia hernarius: à morbo gallico, gallicurarius medicus, à peste pesticurator medicus, &sic de singulis. IACOBVS. Postquam sic rationando mi MARIANE tanquam pater dulcissime deuenimus ad manualem operationem, quae concernit apostematum curationem: uulnerum, &ulcerum, euagemur aliquantulum circa ista declaranda. Nam pauci sunt, qui manuali operatione utuntur, hac in nostra tempestate, qui sciant, quo modo &qualiter operentur. MARIANVS. Interroga, nam paratus sum ad quaesita respondere, quandoquidem tanquam digladiator asto. IACOBVS. Exordiamur ergo primo ab apostemate, deinceps subsequamur uulnera, quae ad incisionem apostematum sequuntur, ultimò uerò sermonem contexemus de ulceribus, quae à uulneribus, ut plurimum oriuntur, quando ulcus saniem faciens uulnus dicatur: ut isti emperici ex nostra confabulatione habeant, quo se possint regulare, regere, &gubernare circa haec omnia curanda, &initiemus à diffinitione apostematis. MARIANVS. Percuntamini, quando mihi nihil hoc gratius praestabitis, praesertim cum haec, quae iocando dicimus, plurimis profectura uidean tur. Incipe. IACOBVS. Quid est apostema? MARIANVS. Ausculta an. Apostema quidtequam ad quaesitum aequiuocum respondeam, nam est prius id notandum, quòd apostema duplicem habet diffinitionem, quid nominis, &quid rei. IACOBVS. Quid est apostema quid nominis? MARIANVS. Apostema quid Apostema nominis? nominis est humoris, uel humorum ad certum &determinatum membri locum sequestratio, à Latinis autem dicta abscessus, quando particula humoris il la abscinditur. IACOBVS. Quando diffinitur apostema quid rei? MAR. Quando humor ille partes adeò disgregat unitas, &alterat sua malignitate locum affectum, &loci tumefactionem faciens, diffinitur secundum quid rei. IAC.