Latin
205.1 to 205.5
Conrad Gessner, De chirurgia 205.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
propterea fistulae existimantur. IAC. Quot sunt ergo genera ulcerum capitalia? MAR. Sex. IAC. Quae? MAR. Saniosum, uirulentum, sordidum, cauernosum, putridum &corrosiuum. IAC. Sortiuntur ne sibi alia nomina? MAR. Sortiuntur. IAC. Quot modis possunt sibi nomina sortiri? MAR. Quinque mo dis. IAC. Quibus? MAR. Primo ab humoribus, secundo à sanie, tertio ab acci dentibus, quarto à morbo, quinto à comparatiua animalium similitudine. IAC. Quomodo ab humoribus? MAR. Hoc modo à phlegmate dicuntur phlegmatica, à sanguine sanguinea, à cholera cholerica, à melancholia melancholica. IAC. Quomodo à sanie nominantur? MAR. A sanie nominantur quadrupliciter. IAC. Quare? MAR. Quia quadruplici nomine uenit nominanda sanies. IACOB. Quonam pacto? MAR. Dicitur enim sanies, pus, uirulentia, &sordities. à sanie appellatur ulcus saniosum, à pure purulentum, à sorditie sordidum, à uirulentia uirulentum. IACOB. Quomodo ab accidentibus? MAR. Appellantur primo à duritie dura, à cauerna cauernosa, à fistula fistulosa, à putrefectio ne putrida, à corrosione corrosiua, à cancro cancrosa, à formica formicosa, à dolore dolorosa, ab apostemate apostemosa, ab ostracis ostracosa: &caetera id genus, secundum quod istorum aliquod ulceri aerumnose imminebit: quando ista sunt, quae consolidationem impediant, &nunquam sanerentur, nisi ista prius emendarentur. IAC. Quid est phlegma? MAR. Phlegma est humor fri gidus &humidus, ex substantia chymorum &chylorum primo ex caliditate re missa productus, aptus ad nutriendum, si ab aequali caliditate ulterius decoque retur, frigiditatis qualitatem remittens, formam sanguinis susciperet. IACOB. Quid est sanguis? MAR. Sanguis est humor calidus &humidus, ex decoctione temperata phlegmatis ad nutriendum productus, de cuius proprietate est, ut fiat pars substantiae nutriti, &assimilari ei: solus enim existit materia restaura tionis eius, quod ex ea dissoluitur. IACOB. Quare est calidus &humidus? MAR. Placuit enim Deo ut calido uita uegetabilis seruaretur, &humido nutritio augeretur, quando à philosophis omnibus conclusum sit: calido uiuere &humido nutriri animantes. IACOB. Quid est cholera? MAR. Cholera est humor calidus &siccus, in decoctione sanguinis superflua tanquam eiusdem sanguinis purgamentum genitus, ad nutriendum ineptus. IACOB. Quo modo ineptus ad nutriendum? MAR. Quia nutritio solum à calido &humido fit, &cum cholera sit calida &sicca, patet sua siccitate ineptam esse ad nutriendum. IACOB. Quid est melancholia? MAR. Melancholia est humor frigidus &siccus, ex multum superflua sanguinis decoctione productus.