Latin
205.6 to 205.8
Conrad Gessner, De chirurgia 205.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nam sicut ex superflua sanguinis decoctione producitur cholera rubea, sic ex multùm superflua decoctione generatur melancholia, quae est dicta cholera nigra, purgamentum ex multùm superabundanti sanguinis decoctione. IACO. Quid est sanies? MAR. Sanies est nutrimentum corruptum, quod natura non potuit digerere, nec in secundas humiditates conuertere, ut substantia fieret nutriti, ut dictum est. IACO. Quotuplex est sanies? MAR. Duplex. IAC. Quae? MAR. Bona &mala: siue dicas, laudabilis &illaudabilis. IAC. Quae est bona siue laudabilis? MAR. Est illa, quae est alba, laeuis &aequalis, cui non est odor horribilis, in qua non operata est nisi caliditas innata, licet non sit excu satio à communitate extraneae. IAC. Quare à communitate extraneae? MAR. Quia si calor naturalis aget in humidum digerendum, &complexio membri à sua temperatura non disproportionaretur aliquo modo, conuertet totum illud in substantiam aliti: sed si complexio membri à sua temperatura aliquantulum deciderit per caliditatem, calor naturalis à caliditate illa extranea alteratus digeret illud in saniem bonam, cum sanies bona sit nutrimentum corruptum, parum distans ab eo, quòd fiat substantia nutriti à caliditate naturali parum alterata in sua naturalitatem. IACOBVS. Quid est digestio? MAR. Digestio primo modo consyderata nihil aliud est, quàm ordinata dispositio, atque distributio operationis caloris naturalis, uel innati in humidum decoquen dum ad augmentationem &partium nutritionem faciendam: secundo uerò modo consyderata digestio est, ordinata quaedam dispositio caloris naturalis, uel innati ab intelligentia non errante excitati, ad humorum expellendorum praeparationem, uel ingrossando, uel eosdem subtiliando, à uirtute expulsiua secundum exigentiam accommodata. IAC. Quando fit ista digestio? MAR. Quan do humiditates suscipiunt praeparationem caloris innati, uel naturalis, ordinat: ad eundem affectum, ad quem talis operatio dirigitur. IACOB. Quid est sanies mala uel illaudabilis? MAR. Est nutrimentum corruptum multùm distans ab eo quòd fiat substantia aliti à calore naturali, multùm alterato à caliditate extranea, &secundum suam alteritatem talem speciem malae saniei producit. IACOB. Quot sunt species malae saniei? MAR. Tot sunt, quot sunt alterationes impedientes proprietatem caloris naturalis factae à disproportionata membri complexione in subsistendo, uel decrescendo.