Latin
205.13 to 205.16
Conrad Gessner, De chirurgia 205.13-16
Unproofread scanNot analysed yet
Putrefactio secundum Aristotelem in quarto Meteororum est corruptio quaedam in unoquoque humido propriè, &secundum naturam ca liditatis ab aliena caliditate, quae est ipsius continentis. IACOB. Quare dixit corruptio quaedam? MARI. Vt partem principalem &initiatiuam corruptionis ostenderet, sine qua corruptio esse non potest, cum nulla sit corruptio sine putrefactione, neque putrefactio sine aliqua corruptionis parte. IAC. Quando fit di gestio? Quid sanies mala uel illau dabilis? Quot sunt spe cies mali saniei? Quid est pus? Virus. Quid est uir Quid est sordities? Quid est duri ties? Cauerna quid? Quid fistulat Fistula carnosa, Venosa, Ar teriosa, Neruosa, Cartilaginosa, Muscu losa, Ossuosa, Lachrymalis, Fistula ani. Putrefactio uidi Putrefactio se cundum medicos quid Propter quid accidit corruptio? Quid est prohibens? Causa antecedens. Causa primiti ua. Quot sunt spe cies putredinis? Gangręna quid? Ascachilos uel sphacelos quid Quare dixit in unoquoque humido propriè? MAR. Vt partem compositi pri mam corruptionis susceptiuam tanquam subiectum notificaret. Nam humidum propriè est corruptionis fomentum, ex sibi innato principio caliditatem extraneam suscepturo, ab aërea qualitate expergiscendam excitandam propter quam habet symboleitatem. IAC. Quare dixit in unoquoque humido? MAR. Vt omnia humidorum genera significaret esse putrefactionis susceptiua, qualia sunt humidum radicale, &substantificum, &humidum nutrimentale, &cibale, &humidum humorale, quae omnia corruptionis fomenta sunt, cum nutrire amplius non ualeat. IAC. Quae est causa ne nutrire amplius ualeant? MAR. Tri plex est causa, quarum una corrumpit uitalem spiritalem debitam ipsius euenta tionem detinendo, ueluti sunt narcotica stupefacientia, ut opium, &repercussi ua nimium frigida &similia. Altera uerò, quae impedit, sunt humores crassi, uiscosi, frigidi, qui sua uiscositate &multitudine spiritui meatus impediunt. Alia uerò causa est illa, quae prohibet, sicut sunt causae primitiuae, ut plurimum ueluti contusio, percussio, &nimia ligaturae constrictio, quem membrum mortificat, transitum spiritui prohibendo. IAC. Secundum uerò medicos chirurgos, quid est putrefactio siue putredo? MAR.