Latin
205.9 to 205.12
Conrad Gessner, De chirurgia 205.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si calor naturalis à frigida complexione membri in decoquendo arctaretur, pus generabit: si uerò idem calor naturalis distenderetur, fotus ab alterata in calidum complexione membri generabit uirus, uel sorditiem ex nutrimento, quod ad membrum illud repserit. IAC. Quid est pus? MAR. Est sanies mala facta ex nutrimento, &su perfluitatibus membrorum uicinantium ad corruptionem uergentibus ob debilitatem membri, &calorem naturalem alteratum, quae si corrumperentur ob corruptionem subtilem, generabitur pus subtile, quod nominatur uirus. Si uerò ad corruptionem grossam, generabitur pus grossum, quod nominatur sordities. IAC. Quid est uirus? MAR. Est pus subtile genitum ex subtilitate, &ca liditate humorum aquosorum, quos calor naturalis decoquere non potest ob superabundantem aquositatem. IAC. Quid est sordities? MAR. Est pus grossum genitum ex grossitie humorum: quę tripliciter esse potest, secundum quòd tripliciter calor naturalis alteratus agere ualuerit. Nam si calor naturalis parum alteratus potens est decoquere illos, generabitur res spissa coagulata alba, sed si calor naturalis magis alteratus in illos furiose decoquendo grassaretur, sicut ignis in uiridibus lignis, generabitur res ad nigredinem decliuis. Si uerò idem calor nimium alteratus eosdem effrenatim decoquere aggrederetur, ex actione il la &grossitie humorum generabitur res sicut fex. IAC. Quid est duries? MA RIAN. Durities est quoddam solidum ac firmum tenacitate ipsa corruptionem sui facilè non admittens. IAC. Vnde causatur durities? MAR. A triplici qui dem causa durities fieri potest. IAC. Quomodo? MAR. Aut enim prouenit à nimia siccitate, aut à congelatione, aut à repletione. IAC. Quid est cauerna? MAR. Cauerna est concauitas quaedam terrae uacua atque obscura, ad similitudi nem cuius ulcera plures in se uacuitates habentia cauernosa dicuntur. IAC. Quid est fistula? MAR. Fistula est ulcus profundum habens orificium angustum, &uiam callosam, pus frequenter effundens, denominationes plures à mem bris, tam simplicibus quàm compositis, secundum quod illorum aliquod tetigerit, sortiens. Nam si carnosam partem fistula tetigerit, fistula carnosa nominabitur, à uenis uenosa, ab arterijs arteriosa, à neruis neruosa, à cartilagine cartilaginosa, à musculis musculosa, ab osse ossuosa, à lachrymis lachrymalis, ab ano fistula ani, sicque frequenter appellationem sibi uendicat. IAC. Quid est putrefactio? MAR.