Latin
205.21 to 205.24
Conrad Gessner, De chirurgia 205.21-24
Unproofread scanNot analysed yet
Asca chilos est partis membri, uel membri putrefactio sensum amittens, carnem &os sa corrumpens, &quod ita confirmatum est, ut destruatur sensus eius, cui est sensus, &illud est, ut destruatur caro, &quod ipsam sequitur, &usque ad os, siue sit incipiens, aut succedens apostemati nominatur ascachilos, &totum hoc acEsthi omenos cidit in carne, &accidit in osse. IACOB. Quid est esthiomenus? MARIA. quid? Esthiomenus est membri completa corruptio, perambulans, membrumque totum manducans, nam cum eius corruptio incipit perambulare in membro, &apostematur, quod est in circuitu corrupti, &fortasse peruenit ad corruptionem completam, tunc dicitur totum accidens esthiomenus, &dicitur dispositio mem bri, quae iam putrefacta est, &nisi esset propter grossitiem materiae suae non adhaereret, sed expelleretur. IACOB. Quid est corrosio? MARI. Corrosio est Corrosio quodcarnis acuitate humorum facta consumptio, &quod in substantiam nutriti conuertitur, resoluens, consumens, &desiccans, quo resoluto substantia carnis miQuot sunt nuitur &ulceratur. IACOB. Quae sunt causae corrosionis? MARIA. Duae causae corrosionis. IACOB. Quae? MARIAN. Propria, &dependens. IACOB. Quae est propria? MARIAN. Propria est carnis malignitas, quam medici proprietatem occultam rusticorum nominauere, complexionem membrorum sedantem. IAC. Quae est causa dependens? MARIAN. Sunt humores cholerici falso phlegmati admixti, qui cum ad coniunctam defluxerint, corrosionem faciunt. IAC. Cancer quid? Quid est cancer? MARIAN. Cancer est morbus ex materia frigida &sicca per putrefactionem calefacta productus, duritiem faciens secundum putrefactionis gradum, dolorem excitans, colore cancrorum elixatorum simili colora tus, ad cuius similitudinem morbus iste cancer dictus est, &propterea ulcus cancrosum dicitur, quod labia dura, &subrubea habens pus foetidum &subnigrum continuò exprimit. IACOB. Quid est formica? MARIAN. Formica est pu Formica quid? stula, uel pustulę ambulatiuę, à calido humore puro, uel phlegmati admixto ge nitę, latitudinem non habentes, morsionem ad similitudinem formicarum exci tantes, &rubedine quadam coloratae ad similitudinem milij uel lupini uagantur, quae si in circuitu ulceris apparuerint, &cum mordicatiuo pruritu extiterint, dicetur ulcus formicosum. IACOB. Quid est dolor? MAR. Dolor est Dolor quid?