Latin
205.25 to 205.28
Conrad Gessner, De chirurgia 205.25-28
Unproofread scanNot analysed yet
quoddam adueniens ex sensibilitate, &re contraria solutionem, aut alterationem faciente, sensum particularem uel communem affligens, uel est rei contraQuae est causa riae sensibilitas. IACOB. Quae est causa doloris? MARIAN. Aut est solutio doloris? Quot modis continui, aut subita alteratio. IACOB. Quot modis soluitur continuitas? soluitur conMARIA. Aut soluitur incisione, aut corrosione, aut tumefactione, aut fractiotinuitas? Quot modis ne. IACOBVS. Quot modis fit alteratio? MARIANVS. Fit aut à fit alterauio? caliditate, aut frigiditate, aut siccitate, aut humiditate, uel horum mixtionibus. Et propterea cum uideris ulcus dolorosum, dicas una, uel pluribus istis enarratis alteratum uel affectum. De apostemate autem satis dictum est quid sit, à quo ulcera etiam apostemosa dicuntur, cum eorum labia uel circunferentia tali fue rint morbo affecta. IACO. Quid est ostreum? MARIA. Ostreum est quod. Ostreum quod dam genus concharum, ex uno tantum latere testam habens, ex altero uerò latere scopulis aut lapidibus infixum fortiter agglutinatur, callosum quid, rotun dum, albicans intus habens, gulosis maximum irritamentum gulae, quod uulga ri sermone dicitur patella, à quo dicitur ulcus ostreatum, quando labia illius sunt callosa, alba, aspera atque scabra. Habent etiam nonnullas alias apellationes ulcera, sed quia ad ista omnia supradicta rediguntur, nullam faciam de illis men Quotuplex tionem. IACO. Quotuplex est ulcus? MARIAN. Duplex, scilicet simplex est ulcus? &compositum, quandoquidem uulnera duplicia sint ex quibus ulcera fiunt. IACO. Quomodo simplex? MARIAN. Nota quòd non dico simplicitate absoluta, sed simplicitate quadam. Constant enim ex mala complexione, &conVicus simplex tinui solutione, &aliquando compositione, ad quae concurrunt malae qualitates, sed dico ulcus simplex inquantum opponitur ulceribus cum accidentibus ueram consolidationem impedientibus repertis, quę composita esse dicuntur. Vlcus saniosum. Et ideo cum dico ulcus saniosum ex nostra suppositione, simplex intelligatis, quod erit ab illis accidentibus remotum, à simplici uulnere factum atque deductum, uerùm cum quadam alteratione inuolutum, quam ex saniei diffinitione co gnoscetis. IACOB. Quid est ulcus compositum? MARIA. Vicus compositum est illud, quod fuerit cum aliquibus, uel pluribus accidentibus enarratis inuolutum, quae te faciunt à cura ulceris saniosi deuiare. Nam sicut cura uulneris compositi à simplici curatione, ita compositi ulceris gubernatio à saniosi ul ceris tractatione uariat. IACO. Quae est cura ulceris saniosi? MARIA. Cura ulceris saniosi, inquantum ulcus, est exiccatio.