Latin
206.1 to 206.4
Conrad Gessner, De chirurgia 206.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
nam omnia ulcera saniosa in quantum ulcera exiccatione temperata indigent. IACOB. Ergo una est cura ulceris saniosi? MARIAN. Vna. IACOB. Quotuplex est cura ulceris conpositi? MARIAN. Triplex est. Nam aliquando se tenet ex parte humorum, qui materia ulcerum dicuntur, aliquando à saniei speciebus, &aliquando ab ac cidentibus. IACOB. Quomodo ergo suscipiemus curam ab istis omnibus, ut rectè ea regere &curare ualeamus? MARIAN. Quomodo à diffinitionibus, quae circa medicinam uersantur, semper fient tibi notae causae materiales, efficientes, &qualitates propriae &accidentales, ad quarum notitiam sequitur ista curatio. quandoquidem omnis curatio, aut se tenet ex parte materiae, aut ex par te efficientis, aut ex parte qualitatum, quas modo accidentia uocamus. IAC. Declara hoc nobis? MARIAN. Non indiget declaratione hoc omnibus notum iam in prouerbium deductum, atque celebratum, remota causa remouebitur effectus illius causae. Nam si causa fuerit materialis, cura erit ipsius euacuatio, quandoquidem omnis aegritudinis quae ex repletione fit, euacuatio est sanatio. Si uerò causa fuerit efficiens, occupatione quadam illam intercipite, si uerò qualitates, uel accidentia fuerint, ex illorum contrario emendationem retinebitis. Nam omnis cura fit à contrario, praeterquam in illis, in quibus fortificationem membri, uel caloris naturalis requirimus, quae fiunt aliquando à simili: quod te tigit Hippoc. aphorismo uicesimotertio particulae quartae dicens: Est autem ubi „in tetano, siue uulnere, iuuene benè carnoso, aestate media, aquae frigidae multa „infusio caloris reuocationem facit, calor uerò hoc liberat. IACOB. Sunt ne salubria uel mortalia ulcera? MARIAN. Quaedam sunt salubria, quaedam mor talia, quaedam spasmosa, &quaedam mala. IACO. Quomodo cognoscuntur? MARIA. Suis proprijs significationibus. IACOB. Quae sunt illae significationes? MARIAN. Sunt illae, quas Auicenna de salubribus loquens dixit: Et „meliores significationes significantes salutem ulcerum, &uulnerum sunt, cum „in succedentia eorum decliuia sunt ad sanitatem, &alibi dixit: Et meliores significationes significantes salutem ulcerum &uulnerum sunt, cum in successioni „bus eorum est sanies, quae est cum medicina faciente pus, &ex operatione natu „rae.