Latin
Caput IIII
Conrad Gessner, De chirurgia 209
Unproofread scanNot analysed yet
Frigida similiter complexio manifestatur membri &ulceris liuiditate, sub albedine, mollificatione, locique frigiditate, quo ad tactum &patientis sensum, saniei grossae, &uiscosae, &indigestę, seu subtilis cum substan tia aquosa resudatione, priuatae tamen omni mordicatione &incendio. Humidae uerò dyscrasiae &exuberantis signa sumuntur ex his: quoniam caro in tali ulcere, ad humidum superfluum dyscrasiato, tendit ad laxitudinem &mol litiem: quare est facta squalida, mollis, &ab ea multa humiditas saniosa redundat. Siccam autem complexionem demonstrant loci ulcerati siccitas, durities, &asperitas, saniei subtilitas, interdum &paucitas, membri &labiorum ulce ris gracilitas, siue accidat à mala complexione calida exiccante, siue priuatione substantificae humiditatis. De putrefactione dicendum, cum alia sit de proximo futura, alia iam facta sit: quae facta est, alia sit perambulans &procedens, alia sit sic in suo esse stans. Signa igitur futurae de proximo eliciantur per alterationem coloris carnis, tendentis ad colorem malum, uidelicet liuidum, uiridem, siue nigrum, &per diminutionem aliquam sensus eius. Signa uerò iam factae, quoniam color carnis iam factus est malus, &priuatus est locus ulceratus sensu omninò, ita quod dolor non percipitur, dato quod ille locus pungatur, aut incidatur. Signa iam factae &perambulantis à posteriori denotatur, quoniam ad partes circunstantes ipsius putrefactionis fit dilatatio. Et haec satis dicta sint de signis eorum, quae consolidationem impediunt.