Latin
209.1 to 209.7
Conrad Gessner, De chirurgia 209.1-7
Unproofread scanNot analysed yet
ANGELI BOLOGLININI DE CVRA VLCERVM EXTERIO RVM LIBER SECVNDVS. De regulis &modis generalibus curationis ulcerum. Caput primum. VAENAM, ET QVOT FVERINTIMPE. dimenta in ulceribus consolidandis, " modis consolidationem impediant, similiter &eorum signa, quibus modis appareant, ex iam dictis &pro posse ingenioli mei ac uiribus, cuique perscrutandi satis innotescet. Reliquum autem est, ut accommodata tradatur eruditio, qua unumquodque praedictorum, ne consolidationem impediat, prohiberi potest. Hoc autem est curam ulcerum docere, &hoc primo in generali, &sub quadam summa, deinde in particulari magis. Pro qua eruditione dicendum, quod tale consolidationis impedimentum prohiberi potest triplici artis medicae artificio, uidelicet diaeta, potione, &chirurgia. Diaeta, cibando aegrum cibis, qui substantia, quantitate, &qualitate opponantur illis, quae consolidationem impediunt Oog impediunt. Potione uerò totius corporis plenitudinem euacuante, materiam Potio. antecedentem eorum quae consolidationem impediunt digerente, complexio nem totius corporis rectificante, si mala fuerit, hepatis maximè, membrorumque Chirurgia. hepati deseruientium, ut sanguinem laudabilem in quanto &quali generet. Chirurgia seu manualis operatio in generali uniuscuiusque eorum quae consolidationem impediunt, subministretur in hunc modum. Et primo si fuerit in causa figura fistularis, annihiletur, seu destruatur: &si non est possibile, tunc sanies Figura fistularis. in eo ulcere congesta, merito figurę ipsius ulceris expulsioni rebellis, antequam nitrositatem adipiscatur aliquo ingenio ad exteriora ipsius ulceris educatur Sanies subtiSi substantia saniei subtilis fuerit humectans, &remolliens membri substantiam, lis. &consequenter eam putrefactioni disponens, exiccatiuis, in gradu proportionato, quae putrefactioni resistunt, &humiditatem illam extraneam consumunt, curetur. Si uerò fuerit substantia saniei grossae uiscosae, orificijs pororum carSanies grossa uiscosa. nis sui uiscositate adhaerens, &sic membri substantiam putrefaciens, medicinis quae ipsam saniem attenuant &dissoluunt, &consequenter eius grossitiem &uiscositatem destruunt, ab orificijs pororum carnis elongetur. Si autem quaSanies acuta. litas saniei acuta &corrodens, medicinis acuitatem ipsius saniei refringentibus corrigatur, necnon saniei antecedens materia ad oppositas partes distrahatur. Si causa fuerit sanguis peccans solo quanto, quia superfluus, plenitudo sanguiSanguis nimius nis minoretur. Si peccans fuerit in quanto, quia diminutus, nutrimentum quam Paucus. Prauus. Si peccans fuerit in quali, quia in tulumcunque sit, loco ulcerato attrahatur.