Latin
217.5 to 217.7
Conrad Gessner, De chirurgia 217.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
misce, &in mortario tale aggregatum ducatur, facta que eorum simplicium adinuicem bona permixtione, eo linimento partes circunstantes uulneri siue ulceri spatio trium digitorum illinantur, cooperta prius tamen solutione continui, tentis, licinijs, seu faldellis &petijs emplastratis unguento, seu unguentis solutae continuitati illo tunc tempore conuenientibus, &opportunis: quae linitio omni tempore medelae praestitae reiteranda est. Ab alijs uerò tempore magni aestus &caloris, seu infirmorum inopia, loco unguenti defensiui, &similiter linimenti de quibus suprà, subministrantur nonnullae de fensiuorum formae, sub forma embrocae: quarum prima erit haec: R. succi solani partes duas, plantaginis partem unam, aceti parum, misce. Infusa petia una in ta li aggregato &aliqualiter expressa, partes circunstantes solutae continuitati em brocentur, &extensa supra membrum usque ad tempus mutationi congruum permittatur: &iterum imbibita in tali medicamento applicetur, cooperta prius soluta continuitate tentis. faldellis, ut suprà habitum est. Alia forma: R. aquae rosatae unc. iij. aceti unc. 5. misce, &applicetur ut suprâ. Alij aliter defensiua loco &tempore quibus suprà applicanda applicant, &hoc modo tali, uidelicet loco ex oleo rosato circumquaque inuncto, eidem pulueres sanguinis draconis &boli armeni hincinde superaspergunt, &eorum digitis non ualdè comprimentibus praedictos pulueres leniunt &dissoluunt. De vnguentis digestiuis.