Latin
Caput III
Conrad Gessner, De chirurgia 217-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput III. Escriptis nonnullis in defensiuorum materia, de quibus in prooemio nos declaraturos esse diximus, nunc de unguentis digestiuis dicendum, quorum officium &operatio est tam in uulneribus, quàm in ulceribus indigestis &crudis, sui caliditate cum humiditate &unctuositate permixta, praeparare ad expulsionem, caliditate digestiuam uigorando, multiplicato calore naturali, &humiditate &unctuositate disponendo ad alterationem similem illi quae fit in generatione saniei cum putrefactione permixta, molliendo &leniendo.