Latin
218.1 to 218.4
Conrad Gessner, De chirurgia 218.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Caput IIII. Vm unguenta mundificatiua ea denominanda sint, quae solutas continuitates mundas reddunt, capropter non immeritò hoc in loco dicendum esse puto, mundificatiuum tripliciter sumi posse, uidelicet largè, strictè &strictissimè. Si largè sumatur, sic omnia unguenta quae habent mundare solutas continuitates, siue mundent eas à sanie, crustis, escharis, siue squammis, carne molli, carne putrida, carne ostracata, &sic de alijs, mundificatiua dici poterunt. Si au tem strictè sumatur, mundificatio ex unguentis celebrata propriè solutae continuitati ulcerosae tantum competat. Sic ea dici poterunt mundificatiua strictè, quae habent ipsum ulcus mundare ab altera duarum superfluitatum, solutas continuitates ulcerosas insequentium: ex quarum praesentia tale ulcus interdum sortitur denominationem, ut à sanie subtili qua ulcus uirulentum denominatur, seu à sanie grossa qua ulcus sordidum. Si strictissimè, sic ea unguenta quae ha bent mandare solutas continuitates ulcerosas à suis proprijs superfluitatibus si mul &collectiuè, uidelicet à sanie subtili &grossa simul, quae duę superfluitates secundum plurimum solutas continuitates ulcerosas insequuntur. Non contra hentes tamen tale ulcus ad aliquam differentiam determinatam, mundificatiua strictissimè denominanda sunt. Data hac mundificatiuorum distinctione mundificatiuis strictissimè sumptis, de quibus in hac parte principaliter fit sermo noster, subsequenter de sumptis strictè, ultimo de sumptis large dicendum erit. Officium itaque &operatio unguentorum mundificatiuorum est solutas con tinuitates mundas reddere. Et cum in solutis continuitatibus ulceratis, ut suprà dictum est, duae superfluitates inueniri soleant, una subtilis, altera grossa: subtilis quae exiccantibus curatur, grossa quae attenuantibus &dissoluentibus, hoc est abstergentibus: quapropter mundificatiuum strictissimè sumptum ex exiccan tibus &abstergentibus simul &collectiuè componi habeat. Apparente itaque Mundificatiua strictissimè in ulcere sanie subtili &grossa, repleatur ulcus tentis, licinijs seu faldellis, emplastris, unguento mundificatiuo ipsis superfluitatibus proportionato secundum praedominium unius superfluitatis super alteram: quibus continuandum erit, donec locus mundificatus fuerit: quod non falso comprehendere poteris, dum saniei diminuta quantitas, ipsiusque in substantia &qualitate perfecta laudabilitas affuerint, quorum plurimae annotabuntur formae, quarum prima erit haec: R. terebinthinae unc. ij. mellis rosati colati unc. j. myrrhae drach.