Latin
Caput III
Conrad Gessner, De chirurgia 218
Unproofread scanNot analysed yet
In uulneribus dico sanguinem, &superfluitates admixtas sanguini, congelatum seu constrictum in extremitatibus uenarum notabilium, &capillarium partium soluta rum, &in locis proximis ambientibus ipsam solutam continuitatem, quae sanguinis congelatio, &constrictio consecuta fuit applicatione albuminis oui, siue fri giditate aëris circundantis, seu alia de causa. Et similiter praeparant ad expulsionem superfluitates quae aggregantur in loco, partim per uiam defluxus, uirtute expulsiua forti membrorum, potentium suas superfluitates ad membrum debi le expellere, partim per uiam congestionis, uirtute digestiua &expulsiua debili membri patientis. In ulcerationibus uerò crudis &indigestis, praeparant ad expulsionem humores digestioni rebelles sui cruditate, heterogeneitate seu fortè multitudine. Existentibus igitur uulnere in sua secunda siue tertia die, ulceratio ne indigesta &cruda in suo tempore, applicentur digestiua, replendo uulnus siue ulcus tentis, faldellis seu licinijs &petijs in ipso digestiuo intinctis. Quibus digestiuis procedendum erit in eorum administratione, donec &usquequo tibi uisum fuerit sanies ex ipsa soluta continuitate proportionata resudari, quae ut plurimum in uulneribus hyemis tempore sextam siue septimam, in aestate quintam siue sextam diem insequitur. In ulcerationibus uerò procedendum, donec prae caeteris dolor &tumor delituerint cum praesentia saniei laudabilis in substantia &qualitate, quorum digestiuorum plurimae describentur formae, quarum prima erit unguenti digestiui communis, quae talis est: R. uitellorum ouorum numero j. olei ros. unc. j. misce. Alia forma: R. terebinthinae unc. j. 5. uitellorum ouorum numero. V. olei ros. unc. 5. misce: huic composito potes addere parum croci si placet, &erit magis in suis operationibus efficax, &in sedatione do loris praestans. Alia forma: R. terebinthinae lotae unc. ij. uitellorum ouorum numero. ij. croci scrup. 5. olei ros. unc. 5. farinae ordei. q. 5. ut bonae formae &compo sitionis reddatur. Alia forma magistralis: R. axungiae porci liquefactae siue butyri unc. j. 5. cerae albae terebinthinae, ana unc. 5. croci scrup. 5. dissolutis axungia siue butyro &cera simul, &ultimo terebinthina, &quasi infrigidatis detur crocus, &ducatur aggregatum ex his bacculo, donec ad ultimam infrigidationem deueniat. Item alia forma satis mihi domestica in ulceribus &in uulneribus etiam à tertia siue quarta die citra administranda cum humiditate &unctuositate exiccatio ni permixta participet: R. unguenti basilico. serap. unc. j. dialthęae unc. 5. misce. De vnguentis mundificatiuis.