Latin
220.4 to 220.6
Conrad Gessner, De chirurgia 220.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
uini albi potentis &odoriferi ad aliqualem dulcedinem tendentis q. 5. pro sepultura herbarum: betonicam &matrissyluam minutim incidito, deinde ea in mortario aliqualiter contundito, &sic prae parata in uino albo odorifero infundito, quae duo stent in tali infusione per dies tres naturales, &fortè plures, miscendo praedictas herbas &uinum omni die bis siue ter: postea praedictum uinum cum praedictis herbis sumito, &in caldario siue cazia magna, &similiter terebinthinam, oleum, resinam, &ceram imponito, &tandiu ad lentum ignem simul bulliant, permiscendo ea baculo ne fundo caziae adhaereant, donec uini fiat consumptio, postmodum per setarium siue petiam rarae substantiae colentur, &exprimantur in catino uitreato, &in eo infrigidari permittantur. Infrigidata iterum ponantur in una cazia ad ignem &dissoluantur: quibus etiam dissolutis, addantur sarcocollae, myrrhae, ana partem unam, gummi, helenij partes iij. ita quod uni librae unguen ti correspondeant istorum trium puluerizatorum unc. ij. &aliqualiter bulliant, &iterum colentur, &unguentum ex his iam dictis simplicibus &modis constitutum usui seruetur. Forma una ceroti capitalis prae alijs nobilior constituatur ex modis &simplicibus iam dictis ad inuicem proportionatis, praeter oleo, quibus unguentum capitale praescriptum constituitur, quo constituto manibus oleo inunctis malaxetur &usui seruetur. Alia forma ceroti capitalis: R. resinae pini, cerae ana unc. vj. terebinthinae unc. xij. succi betonicae, plantaginis, apij, ana lib. j. bulliant succi ad inuicem cum cera, resina, in cazola ad ignem lentum, &quasi succis consumptis &exiccatis detur terebinthina, qua dissoluta &aliqualiter per ebullitionem cum illis incorpora ta colentur, &usui cerotum confectum reseruetur. Et hęc de unguentis &cerotarijs quę uni determinato membro sunt propria siue appropriata. De vnguentis Mercurialibus. Caput VI.